Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend287. 1613 Sept. 17. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot1.Vir mihi maxime reverende. Fuit hodie apud me vir eruditissimus Iohannes Arnoldi, qui librum mihi suumGa naar voetnoot2 attulit, quem legere iam coeperam. Multum sane illi debeo qui tantum laborem mea causa insumserit. Collocuti sumus de ornanda editione. Dixit etiam mihi de tua in vertendoGa naar voetnoot3 diligentia: quam ut adiuvem mitto pietati tuae Edictum Caroli CaesarisGa naar voetnoot4 de officiis et beneficiis Ecclesiasticis ita uti belgico nostro sermone conceptum atque promulgatum est. Nostri Seniores Capellae pagiGa naar voetnoot5 nescio quo concitante turbas nobis movent adversus Audartium: et quantum ex ipsis intelligere possum non tam alium quempiam habere cupiunt, quam ipsum habere nolunt, nec ullas tamen adferunt vel probabiles causas. Aiunt eum non satis belle cantitare, vocis esse tenuioris quasi aut symphoniacum conducturi estis aut praeconem. Et talia quidem obtendunt; sed re ipsa hoc agunt ut electionem sui arbitrii faciant. Edixi ipsis frustra hoc eos moliri, neque tamen nos recusaturos audire ab ipsis si quid possent promere cur Audartius cathedram non mereretur. Videbantur etiam de moribus aliquid mussitare. Sumpserunt quindecim dierum spatium, ut diligenter in vitam ipsius inquirerent. Volebant interim audiri et alios concionantes. Quod consultum nobis non videbatur, ne in diversa studia plebs abiret. Plane eosdem fluctus illi movent in simpulo quos alii mari Aegaeo. Deus Optimus Maximus diu pietatem tuam Ecclesiae servet incolumem. 17. Sept. 1613. Tui nominis observantissimus cultor
|
|