Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend286. 1613 Sept. 17. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Vir Clarissime. Accepi heri specimen primarum paginarum libri eius quem pro tuenda Ordinum existimatione conscripsi. Non opus est ut curam editionis tibi commendem, qui soleas rebus amicorum non minorem quam tuis diligentiam impendere. Sed nisi serum est oratum te volui ut pagina tertia ad oram adiiciatur vocis Graecae interpretatio, cordium cognitoris. Pagina etiam quarta magis masculum mihi videtur invicta patientiae civitas, quam invictaeGa naar voetnoot5, etsi est hoc satis ἀδιάϕορον. Et pagina septima versu tertio ego debere scripseram, ubi nunc est deberetGa naar voetnoot6. malueram enim a prioribus pendere sensum. Cogita etiam an nitidius sit futurum si voces quae in margine scribuntur characterem habeant, ut nunc rotundumGa naar voetnoot7, an potius acutum, ut in Casauboni epistola ad FrontonemGa naar voetnoot8. Caetera quae ad | |
ornandam editionem pertinent, tu melius excogitabis, quotidianus editor. Ignosces mihi quod liberius te utor. Utinam tamen respondere possem tot tuis officiis. 17 Sept. 1613. Tui nominis observantissimus
| |
Adres: E. hoochgeleerde wyse zeer voorzyenighe Daniel de Heins (Prof)esseur ordinaris ende (bibli)othecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |