Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend285. 1613 Sept. 15. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot1.Miror sane, vir mihi merito semper venerande, tuam illam tantam in opere amici diligentiam, quantam ego rebus ipse meis polliceri non ausim. Placet mihi satis editionis forma: nisi quod velim chartam trecentorum meorum exemplarium esse aliquanto marginatiorem: optem etiam paulo plus intervalli relictum inter titulum et textum. Ad Heinsium iam nunc scribo, ut totum negotium clam habeat et det operam premendis exemplaribus donec publica auctoritate edantur: quod omnino nobis curandum est, ne solus offensis obiiciar. De interpretatione Gallica probatur mihi etiamnunc consilium vestrum. Loci ex ChomatenoGa naar voetnoot2 versionem iam ad D. Bertium misi. Nam ad te cum scriberem exciderat id properanti. Gaudeo quod nobis vir praestantissimus Iohannes ArnoldiGa naar voetnoot3 tantam promittit editionis maturationem. Non est dubium quin magnis convitiis acturus sit Sibrandus ubi respondebit. Ego tamen non omnino inclementer egisse cum illo mihi videor, praesertim cum publicam non privatam causam tuerer. neque dubito quin siquid hac in parte peccassem admoniturus me fueris Christianae modestiae. Deus Optimus Maximus bono Ecclesiae diu pietatem tuam nobis incolumem servet. 15 Sept. 1613. Tui pietatis observantissimus
| |
Adres: Doctrinae ac pietatis singularis viro Iohanni Utenbogardo, mihi semper ornando: pastori ecclesiae quae Hagae Comitis. In dorso schreef Wtenbogaert: Anno 1613, 15 Sept. De Sibrando. |