Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend284. 1613 Sept. 14. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1.V. Cl. et erudito P. Bertio Lugdun. Batavor. Vir praestantissime, scripsit ad me heri vir summus Iohannes Utembogardus de libelli mei editione, statimque ipsi ad ea de quibus consulebar respondiGa naar voetnoot2. postea coepi attentius cogitare de D. Heinsio. Vereor enim ut res sit satis integra: nam ipse cum forte Hagae me videret, una conspexit scriptum meum operamque corrigendi obtulit. dixi ego te quidem id negotium suscepisse, me tamen ipsius quoque beneficium non recusare. Postea nobilissimus Mylius ipsi eadem de re locutus est. Ille ultro ut audio typographum adiit ac dixit ei quae ego ipsi dixeram. Nunc si opera ipsius insuper habetur putabit se contemtum, et aut mihi subeunda erit iactura veteris amicitiae, aut te, atque D. Utembogardum suspectos hac de causa habebit, quod sane nolim. Scripserit quidem D. Utembogardus esse qui putent non satis tuto ei committi posse quae contra Sibrandum fiunt, quod amicus admodum sit Sibrando. Sed ego puto imo certus sum potiorem apud illum fore amicitiam meam: et si id satis non sit posset a D. SeistioGa naar voetnoot3 serio admoneri ut rem clam habeat. Rogo aequi consulas meam hanc sollicitudinem in vitandis offensis. Scis quantum amicitiae debeatur. Vale vir ornatissime. 14 Sept. 1613. Tui studiosissimus
|