Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend266. 1613 Mei 26. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Is. Casaubonus Hug. Grotio τῷ πάνυ S.D. Non possum verbis exprimere, quam varie sim affectus lectione tuarum literarum, quas accepi binas eodem tempore. Priores dolorem mihi μανιϰὸν ὅσον attulerunt, quod de viro summoGa naar voetnoot2, quem scis a me summopere coli, omnia δυσχερῆ ϰαὶ ἀπότομα narrarent. Is vir τ᾽ ἄλλα admirandus quantum possit πρὸς τὸν ולֶמֶ ne tu quidem nescis. Itaque metui statim ne moderatissimum consilium quod non ita pridem vobis datum fuerat, non σοϕωτέραις ἀλλὰ τραχυτέραις δευτέραις ϕροντίσι corrumperetur. Ego autem ingenia turbonum quibuscum res vobis est, nosse mihi videor; neque dubito, si tanto praesidio suffulciantur, nihil remissuros quominus isthic omnia perturbent ac susdeque misceant. Haec cogitanti mihi et serio ingemiscenti Ecclesiae malis, allata est tua posterior, ne ipsa quidem satis laeta - nam spes mihi adimitur ea epistola tui inveniendi Londini cum illuc rediero -: eo tamen gratior, quia spem aliquam saltem superesse, nuntiabas. Utinam ita sit, et benedicat bonus Iesus eorum laboribus, qui paci Ecclesiarum cupiunt ire consultum. Tu, vir maxime, in promovendo illo negotio multum potes. noli animum despondere, quaecunque tandem sese offerant difficultates. Parum est quod aperti Dei hostes, ministri Antichristi, pio proposito sese opponunt, πάσῃ σπουδῇ ὅμοσε χωροῦντες τῇ ἀληϑείᾳ. illud genus adversariorum molestius est quod domi nascitur, et ipsa penetralia Reformatarum Eccles. invadit. Sed etiam adversus hunc πειρασμόν confirmatos esse oportet eos, qui malis Ecclesiae, pro sua virili, cupiunt medicina fovere. Ego reditum cogito Londinum, ubi tuas exspectabo, si forte illae daturae mihi sunt aliquam occasionem publicae utilitati inserviendi. Deum supplex veneror, ut te servet vir maxime, quem ego dum vivam summa observantia semper sum culturus. ita me ceperunt pietas, probitas et admiranda tua doctrina. Oxoniae XVII. Kal. Iu. CIƆIƆCXIII. | |
Adres: Viro amplissimo D. Hugoni Grotio amico observando Hagam Com. |