Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend265. [1613] Mei 22. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Virorum maxime. Quod a te abesse cogor, non tuum tu sed meum damnum luges. Neque enim tua duntaxat mihi omnium suavissima consuetudine, sed ope quoque et consilio carendum est eo tempore quo maxime eius usus foret. Nuper tibi scripsiGa naar voetnoot2 quid agat, quid moliatur ὁ τῶν ἐν Βρεττανίᾳ ἱερέων προεστώςGa naar voetnoot3. Quotidie plura intelligo. Omni conatu hoc agit ut per interpretationis speciem saluberrimum consilium evertat, de tolerandis apud nos illis qui in negotio Praedestinationis Patrum sobrietatem imitari malunt, quam natorum nuper doctorum audaciam. Itaque haec dogmata: esse qui resistant Spiritui Sancto, qui Christo pulsanti non aperiant, esse qui naufragium faciant fidei, anathemate ferienda iudicat, quid non ausurus si Cantuaria esset Roma? Hoc agitur ut ore regis in hominibus nostris damnetur Rev. EliensisGa naar voetnoot4, Doctissimi DecaniGa naar voetnoot5 et tot piorum sententia. Per nostrorum latus illi petuntur. nam quomodo poterit Rex in sua Ecclesia retinere quod damnat in aliena? Ego interim non desum bonae causae et Eliensem incito ut libertate ea utatur qua se decet. Legatum quoque nostrumGa naar voetnoot6 instruo ut moneat Regem quantae surrecturae sint cristae Catharis nostris, si eorum fautores perficiunt id quod nunc cum maxime tentant. Heri Regi valediximus. in discessu me abduxit, et rogavit saepe se certiorem facerem de rebus quae apud nos aguntur: quod facturum promisi et vicissim oravi persisteret in fideli consilio. Dixit videri sibi Archiepiscopum rem non satis intelligere. Addidi ego idem mihi videri: et quia laudassem Regis consilium iccirco me ab ipso ferme haereticum censeri. Subridebat optimus Rex. Instabam ego et dicebam polliceri sibi Archiepiscopum aliquam interpretationem qua speraret literas RegisGa naar voetnoot7 posse everti. Dixit Rex se aliquid dixisse ipsi de interpretatione: sed hactenus, ut aperiret hanc suam fuisse sententiam, ut iudicium ferre noluerit super aliis quaestionibus quam quae scripto ipsi exhibitoGa naar voetnoot8 continebantur. se enim vatem non esse, nec coniicere potuisse an et alia apud nos disceptarentur. Respondi, non esse alia quae Ordines toleranda iudicarent, quam ea quae Rex legisset. Ego illam interpretationem qualiscumque futura est vehementer horreo. Nam ut sit mollissima, videbitur tamen Rex in suspicionem vocare Ordines quasi dogmatibus aliis pernitiem saluti ferentibus faveant. quod longe abest a vero. Et ipsa Vorstii remotio a Professione id testari potest. Itaque velim saltem illam interpretationem inhiberi, donec ego in Hollandiam venerim. Puto enim me Regi eam fidem facturum περὶ τῆς τῶν ἡμετέρων ἀριστέων ὀρϑοδοξίας, ut iudicaturus sit interpretation(is) istius operam non modo supervacuam sed et damnosam fore. qu(od) et te anniti velim, si in tempore redieris. Ego, quod me mal(e) habet, te nunc non videbo. Nam intra biduum, ni fallor, pr(ofi)ciscimur. | |
sed vicem colloquii literae supplebunt, quas ad t(e) diligenter mittam et a te avide exspectabo. Deus te serv(et). XII Maii Kalendarii Anglicani. Tui observantissimus
|