Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend264. 1613 Mei 19. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot2.Vir praestantissime, Quod non possum coram et στόμα πρὸς στόμα id facio absens per literas; ut tecum sermones seram. Valde autem dolemus et nobiliss. SaviliusGa naar voetnoot3 et ego, non licuisse tibi per tua negotia hoc iter una nobiscum conficere. Equidem si potuissem illud differre non carerem nunc facultate confabulandi tecum: quo nihil mihi iucundius in vita memini contigisse. Sed ea est conditio τῶν ἀνϑρωπίνων ἡδέων ut semper aliquid aloes habeant admixtum, neque sint τελέως γλυϰέα, sed ὄντως γλυϰύπιϰρα. Saepissime hoc sum antea expertus sed nunquam illustrius quam hoc tempore. Nam quum iustas laetitiae (cau)sas habeam, quod nobilissima fruar bibliothecaGa naar voetnoot4: (quod ta)men eam ob causam te mihi carendum est, et suavissima tua consuetudine, vix mihi iam grata sunt, quae, absque eo fuisset, gratissima erant futura. Dabo operam σὺν τῷ ἁγίῳ Θεῷ ut accelerem reditum tua unius gratia. Verum de meis rebus certiora narrabo proximis literis, volente facienteque Deo. Qui te servet, vir maxime et tuos omnes collegasGa naar voetnoot5, nominatim D. cognatum vel affinem tuumGa naar voetnoot6. Vale. Oxonii VII. Eid. Maias CIƆIƆCXIII.
ὁ σὸς ἕως ἂν σώς
| |
Dominus Savilius te amantissime salutat! Valde irascens tuis negotiis, quae te isthic detinuerunt. | |
Adres: Viro amplissimo Domino Hugoni Grotio Icto. et amico observando. Londinum. |
|