Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend303. 1613 Nov. 11. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1.V. Cl. P. Bertio Lugdun. Batav. Frustra tam accurate excusas, Berti doctissime, factum, cui ego iamdudum ignovi, si quid in eo ignoscendum fuit; falluntur multum qui me isto casu ita commotum putant, ut placandus essem. Ego cum ex Casauboni litterisGa naar voetnoot2, deinde ex Scoto iuvene, intellexi librum meum me inscio in Britanniam venisse, neque dum qui id factum esset suspicari poteram, scripsi sane ad MyliumGa naar voetnoot3 sed dolentis non irascentis affectu. Doloris autem causas putabam me habere, primum quia ex quo a te descriptus est liber, consilio prudentium virorum mutata sunt quaedam, neque e re videbatur extare apud quemquam prioris cogitationis vestigia: deinde vero quia plane verebar ne idem liber per Winvoodum aut ArchepiscopumGa naar voetnoot4 pervenisset ad Regem, praeiudicio aliquo notatus et sinistrae interpretationis suffragio. Postea magna parte me huius curae levavit ErpeniusGa naar voetnoot5 cum retulit ex sermone Rever. Eliensis episcopi nihil se intelligere potuisse cuius taedere me possit. Ac tandem apud me cogitare coepi, ita forte divina providentia administratum ut recente apud Regem memoria libelli, neque dum fixo iudicio, meus liber in tempore occurreret haesitantem Regis animum aequitati redditurus. Quod quidem multo mihi magis persuadebo si litterae quas e Britannia expecto iudicium de scripto meo ferent paulo mitius quam ferri a zelotis quotidie intelligo. Utcunque autem id casurum est, ita te novi, ita τὸν εὐγενέστατον LangeracensemGa naar voetnoot6, ut satis mihi constet quicquid factum est a vobis aut vestrum altero, | |
id omne factum esse studio iuvandae causae per se bonae sed per artes inimicorum valde laborantis. Itaque de meo animo securum te plane esse iubeo. Ne vero putes pro nihilo me pendere quod me cirratorum centum aut paulo minus dictataGa naar voetnoot1 fecisti, sed cogita an aliquem habeas in isto discipulorum gregeGa naar voetnoot2 qui Sibrando conviciatori valido respondere possit. Brevi enim expecto ut me atheum nominet, aut hostem religionis, aut aliquid haud multo clementius. τλῆϑι ϕίλη ϰραδίηGa naar voetnoot3. Vale vir praestantissime et me semper ama, ut tibi tam sollicita satisfactione apud me opus non fuit. 11 Novemb. 1613. Tuus H. Grotius. |