Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend293. 1613 Oct. 22. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot2.Et ego profecto, Vir Reverende, obstupui cum intellexi ex Casauboni literisGa naar voetnoot3 id quod D. Mylio indicavi. Praeiudicium an aliquod generatum sit sane dubito. Spero tamen meliora. Et fors Deus haec minime probanda consilia in auctores verterit. Nam quantum ex Casauboni literis intelligo hoc effecit libellus iste mature perlatus in Angliam, ut Sibrandi liber non ultra placuerit, nisi quatenus Vorstium oppugnat. Et iam. hoc ipso momento ex Erpennio intelligo viris bonis gratam fuisse meam lucubrationem: etiam Regi non omnino iniucundam: qui tamen vix adducebatur ut crederet in Hollandia Episcopos extra consessum Ordinum fuisse, quo nihil est certius. Tamen inquirendum puto in causam per quam factum est ut id quod nos arcanum esse volebamus, emanaret. Nam quod nunc forte non pessime successit, alias committi poterit maiore periculo. Saltem hinc videmus quam longae Regibus sint manus. Ego magno emtum velim statim tabellarium nancisci qui in Angliam proficiscatur. Loca SibrandiGa naar voetnoot4 haec maxime vitanda puto p. 281 lin. 22. 797 lin. 7. 812 lin. 24 & seq. 818 lin. 18. 828 lin. 22. 832 lin. 10. 841 lin. 7. Eliges ex his insigniora. Ex Epistola autem ad Ordines FoederatosGa naar voetnoot5 omitti non debent ea quae sequuntur post paginas sex primas. Deus te, Vir Reverende, diu nobis incolumem servet. 22. Octob. 1613. T.R. observantissimus
|
|