Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend292. 1613 Oct. 21. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot6.Amplissime domine! Rotterodami cum habitem, vix occasiones nanciscor curandarum ad vos literarum, unde factum est, ut istae quibus ad tuas respondeo, diu apud me delituerintGa naar voetnoot7. Nunc eas mitto cum novarumGa naar voetnoot8 accessione, ac simul libelloGa naar voetnoot9, quem publico iussu edidi. Propositum est mihi, in eo famam atque existimationem | |
τῶν ἀρχόντων, quatenus fieri potest, defendere; tueri ius magistratuum in gubernanda ecclesia, quale est et in Anglia et in universa Germania ac vestro etiam Palatinatu; suadere theologis, ne ex quavis dissensione schisma faciant. Utinam sane istis quoque de praedestinatione controversiis careremus: sed eo res devenit, ut unicum sit remedium, mutua partium inter se toleratio: quam apud nos necessario admodum consilio publica auctoritate firmatam, ego insuper argumentis et exemplis commendandam existimavi. Hoc est iactum potius facere quam navem perdere. Leges vestras ecclesiasticasGa naar voetnoot1 dum perlego, video me regimen integrum vestrarum ecclesiarum non satis perspicere posse, nisi habeam et edicta illa contra conciones maledicas, formulam mandatorum quae dantur pastoribus, statuta de excommunicatione, et alia quaedam, quorum in illis legibus fit mentio. Velim etiam intelligere, quid sit ordo visitationum? Sed his super rebus neque tibi, neque dn. Sculteto negotium facessere audeo, nisi quid sit, in quo vicissim vobis possim inservire. Si quid erit, quod in libro meo annotandum putabitis, dabo operam, ut proxima editione me non frustra admonitum appareat. Deus optimus det nobis pacem, ac te, vir praestantissime, diu incolumem ac vegetum servet. XXI. Octob. CIƆIƆCXIII. Tuarum virtutum unicus admirator
| |
Rogo, exemplaria ad dn. Scultetum et Gruterum perferenda cures. |