Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend302. 1613 Nov. 3. Van Abr. van der MyleGa naar voetnoot1.Hugoni Grotio, Syndico Roterodamensi. Ingenio varo sim, vir praestantissime, si literis tuis gratissimis a te salutatus, pari literarum officio non respondeam. Idque quum ostendas, non sordere tibi nostram amicitiam, eiusque indicium una cum literis des, dum mittis mihi inter primos, quos amicitia tua iudicas dignos, foetum illum tuum novellum, merito tibi qui est inter carissima, utpote studio non supino partum. Pro affectu hoc et munere gratias ego indelibiles habiturus quoque, si quicquam gratum tibi a me posset proficisci. Ut autem de iudicio libri tui hic aliquid attingam, paucis tecum agere liceat, tum quale id sit aliorum, tum quale meum. Avidissime fuit liber tuus expectatus, cupide visus exceptusque: sed lectus ubi fuit, Deus bone quam varia iudicia, quam diversae de eo sententiae. Atque apud nos quidem diversitas haec, ad id tamen se congregat idem, quod studiosis tui, inter quos me profiteor primum - γλώσσα δ᾽οὐϰ ἔξω ϕρενῶνGa naar voetnoot2 - doleat et animo sit male. Quos hactenus audivi tibi faventes admodum et benevolos, illi quasi attoniti velut re novissima heu quam in te stomachantur. Quasi coelo turbido exoritur in te affectuum quaedam tempestas.
Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus et vastos tollunt ad sydera fluctus.
Exoritur clamorque virum stridorque rudentumGa naar voetnoot3.
Quo me verto, quoscumque audio, velut coelum ventis et tonitru, ita murmure contra te reboare audio omnia. Vah quam aegre et illibenter! Praedicebam quidem tibi praevidere me paratum tibi iri haut dubie acria bella: sed vix tantam mihi imaginari poteram animorum concitationem. Quatiuntur capita; querelae fiunt, nihil tale unquam exspectatum a Grotio fuisse: ab illo Grotio, qui semper se praebuit tam prudentem, tam moderatum, tam aequum in toto hoc controversiarum certamine. Scribo haec summo dolore; praesertim cum metuam hinc conturbatum fore, quicquid a te sperabam proventurum boni ad Ecclesiae pacem et tollendam calamitosam ministrorum discordiam: ad quod tantum absque hoc libro a te potuisset afferri momenti, quam a quoquam fere viventium. Nec a me indigne feres si mea in te fides haec candide tibi transcribit: ut et te in tempore praepares et bene munias adversus insultus, quos nimis metuo tibi exspectandos: tum ut mitiges dextra aliqua agendi ratione exacerbationem; quo ita utilis aeque ut ante et Reipub. et Ecclesiae maneas. De meo ipsius autem iudicio aliquid adiun- | |
gam quoque ea venia quam mihi literis tuis concessisti, eaque libertate quam iis ipse mihi imperasti. Eruditionem se in libro tuo prodere summam, non est ambiguum: Theologiam te versasse non modo ultra vulgus Iureconsultorum, sed etiam ad ἀϰρίβειαν usque eius professionis locupletior mihi est testis, quam unquam animo de te praeceperam, etsi praeceperam nihil vulgare: sed quam vellem, vir summe, parcitum a te aliquanto fuisset et ordini concionatorum, in quos sane - nescio cur aut qui eo contra indolem tuam protractus - paulo animosius insurgis, quam vellem a te factum. Non haec dico quia de ordine eo ego sum: et mores mei ita tibi sunt perspecti, quod facile cribrare queam, si quid sit turbidulum, a puris, citra offensam. Praesertim cum Iesuitis aliisque adversariis id materiam suppeditabit iniquius de nostris et sentiendi et contemptius loquendi. Denique cum illud praecipuum sit, quod omnium fere pectora maxime offendat, utinam ea mihi felicitas obtigisset, ut licuisset scriptum tuum legere priusquam typis esset traditum: fideliter et amice consuluissem, quo et libro sua constitisset dignitas, et offensio haec fuisset vitata. Disputatio illa, quousque ius magistratus obtineat in res Religionis est perquam ardua: de qua meditari aliquid cogito: quod ubi absolvero tecum communicabo. In caeteris sententiam meam a tua vix seiunxero. Vale, vir eximie, Deus Optim. Max. omnia tua prosperet ad suum honorem, Ecclesiae, Reipublicae, tuumque bonum. Dordraci. Ao. 1613. 3 Novemb. |