Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend301. 1613 Nov. 2. Van T. ErpeniusGa naar voetnoot1.Clarissimo Viro Hughoni Grotio Thomas Erpenius S.P.D. Ad literas tuas, Vir Clarissime, quas heri sub noctem accepi, respondeo, praeter id quod coram tibi narravi, nihil me de libro tuo in Anglia intellexisse. Quaerebat a me Episcopus EliensisGa naar voetnoot2 nunquid audivissem de libro quodam quem D. Grotius contra Sibra(n)dum scripserat: ad quod ego, audivisse me quidem eum parari, sed nondum editum esse: tum ille: ‘Legit eum Dominus Rex, mihique narravit, unum hoc se in eo summe mirari, Dominum Grotium non frigide, sed audacter et disertis verbis asserere, penes Episcopos in Hollandia, etiam Papistica, nullam unquam fuisse in rebus politicis potestatem. quod si verum est, admiratione certe dignum est, et soli Hollandiae peculiare’. ex quo sermone deinde incidimus in alios de aliis in Belgio Episcopis. ex toto autem eius discursu | |
et colloquio, ego certe nulla ratione animadvertere potui librum tuum Regi, aut ulli alii displicuisse Caeterum de toto hoc negotio non dubito quin propediem, vel ipse Episcopus, vel Casaubonus saltem ad te sit scripturus. iam enim tres fere sunt septimanae quod id mihi narravit D. Episcopus, siquidem id factum est die 14 Octobris, stylo nostro, inter caenandum. Vale Vir Clarissime et me ama. Leidae Postridie Cal. Novemb. 1613. | |
Adres: Aen den Wysen ende voorsienighen Hugho de Groot Pensionarius in Rotterdam. Loon. |
|