Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend289. 1613 Oct. 8. Van P. BertiusGa naar voetnoot1.Amplissime vir. Iam ad finem properat labor, quam Ill. DD. Ordinum Pietati impendisti, tuus, sicut ex iis quae a Corvino nostro mittuntur facile intelliges: reliqua hac septimana absolventur. De titulo et iis quae titulum sequentur folio primo vide an haec tibi ratio probetur. Pagina 1 titulus. Versa, pars fragmenti ex Demetrio. Pag. 2 reliquum illius fragmenti. Versa, tralacio Latina. Pag. 3 testimonium Petri de Ferrariis. Versa, alterum Petri Martyris. Pag. 4 testimonium BilsoniGa naar voetnoot2. Si ista ita placent, non erit molestum verbo significare. Sed de Anglia percussit me nescio quo autore incertus rumor D. Winwodum ex legato iam factum Secretarium RegisGa naar voetnoot3. Illud etiam amplius, adfuturas propediem litteras Regias, quibus ea quae superioribus litterisGa naar voetnoot4 ad Ordines Hollandiae scripsit, ita interpretaturus sit, ut non habeant ii, qui per libellum supplicem ab Ill. Ordinibus impunitatem opinandi de quinque illis decantatis articulis obtinuerunt, quod novitiis suis erroribus - ut dicitur - pretexant. Narravit haec mihi Paulus StochiusGa naar voetnoot5, quum forte me in typographia offendisset. Quaeso te, siquid habes aut de his rebus, aut si quid suspicaris de hoc omni negotio, me facias certiorem. Amplissime Vir, Dom. Iesus te nobis ac Reip. incolumen esse velit. Dat. Lugd. Bat. VIII Octob. Ao. 1613. Tuus P. Bertius. | |
Adres: Amplissimo viro D. Hugoni Grotio Advocato fisci Batavici, et Syndico Reip. Rotterdamensis. Rotterdam. |
|