Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend95. [1607 Jan.]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Tam anxie sollicitus fui, ne mea Epigrammata de Lipsio inter vestra carminaGa naar voetnoot2 non comparerent, ut cum moneret NicolausGa naar voetnoot3 noster editionem a te parari, ne scribendi quidem ad te moram mihi indulserim, quin continuo quicquid erat id ad te mitterem. quare quod tunc festinatione peccavi, nunc resarcio. Facis rem te dignam, quod hoc tam diligenter agis. Videant homines illi qui humanitatem omnem eousque exuerunt, ut extra suam cohortem nullius virtutes velint agnoscere, in nos neque religionis neque reipublicae partes tantum iuris habere, ut alieni boni ingratos nos faciant aestimatores. Placuerunt mihi semper illi e TragoediaGa naar voetnoot4 versus:
ἀλλ᾽ αὐτὸν ἔμπας ὄντ᾽ ἐγὼ τοιόνδ᾽ ἐμοί
οὐϰ ἄν γ᾽ ἀτιμάσαιμ᾽ ἂν, ὥστε μὴ λέγειν
ἕν᾽ ἄνδῤ ἰδεῖν ἂριστον ἀργείων ὅσοι
τροίαν ἀϕιϰόμεσϑα πλὴν ἀχιλλέως.
Et huius quidem laudis ego quoque in partem veniam. illud autem proprie vestrum erit decus, Lipsii famam hostium carminibus auctam, quam sui male laudando corruperint. Ex literis postea tuis etiam illud libenter didici, nullum esse tam magnum malum unde non bonum alicui obtingat: quippe cum illi, quos studiosos vos dicitis, sibi accersito negotio, vobis otiumGa naar voetnoot5 paraverint. Egregie sane se ulciscuntur, quod nolunt quicquam discere. ἦ ϰεν γηϑήσαι Πρίαμος,Ga naar voetnoot6 illumGa naar voetnoot7 dico qui perpetuum cum ordinariis bellum gerit: qui vereor ne se cupiat per istos tumultus reipublicae partem facere, et iactare se tribunitiis concionibus: nisi forte domesticum illi bellum civili prius est. Miratus sum nuper vim hominis. serio cuidam irascebatur quod alapis suis caput non praebuisset. Sed tu, arbitror, recte feceris,si ad nos transcurras, ubi nullae sunt, nisi horariae, partes. Salve Heinsi Clarissime et nos ama. Tui ingenii cultor
| |
Adres: Clarissimo Domino Danieli Heinsio Graecarum literarum professori. |
|