Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend74. 1606 Febr. 15. Van D. BaudiusGa naar voetnoot1.Principi ingeniorum Hugoni Grotio Dominicus Baudius S.P.D. Hesterno mane conveni nostrum QuaestoremGa naar voetnoot2, quem laetitiae datorem appellare soleo nisi quod tam parce oleum nobis affunditur, ut vix defaecato animo laetari possimus. Adde quod spes augendi peculii decollavit, certe in aliud tempus prorogata est. Inspexi enim ratiunculas aerarioli nostri, ne teruncio quidem factus sum gravior ac propensior. Causam huiusce frigoris coniicere nondum potui. forte offensionis ansam arripuere sinistrae mentes unde bonae copiae frugem sperabam, nimirum ex literis Illustrissimi Principis, quas fieri potest ut suspicentur emendicatas ambitiosis precibus per obreptionem et surreptionem, ut pragmatici loquuntur. aut quod hoc pacto visus sim eorum viribus indubitare. Mihi omnia prius adimant superi, et quicunque oculis haec aspicit aequisGa naar voetnoot3, quam ut ad miseras preces decurram et votis paciscar ne mihi infamiae sit atque invidiae prodesse bonis communibus, et qua possim arte iuvare studiosam iuventutem. Quocirca omnes angustias Spartana nobilitate concoquam potius quam iterum eo nomine cuiquam supplicem. Sed ignosces iustae indignationi. Non enim ut ‘fucus immunis sedere postulabam ad aliena pabula’Ga naar voetnoot4, sed cum spe novi commodi volebam adiungi operae et laboris accessionem. Hoc si improbum votum est, quid fieri potest nobis ineptius, qui in hoc sudamus et algemus ut ‘placeamus pueris et declamatio simus’Ga naar voetnoot5? Me qiudem taedere incipit huiusce nonnullae mediocritatis, quam benigna aestimatione amicorum in literis sustinere videor, cum eius usu mihi tantum non interdicit imbellia et ignavitas eorum, quorum curis vigiliisque committimur ne quid res nostra detrimenti capiat. Si credunt hunc hominem non imparem fore utrique muneriGa naar voetnoot6, quin mihi relinquitur exedundum quidquid inde tandem existet invidiae? Mecum erit iste labos, nec unquam in animum inducam placare lividam istam luem virtute relicta, sed assiduitate potius et vigilantia perficiam, ut vel ultro desinat irarum, vel aegra ex dolore contabescat. Quod rumorem sparserant hac hebdomade actum iri de rebus ad Academiae statum pertinentibus apud vos ob invaletudinem D. NeostadiiGa naar voetnoot7, minus est nihilo. saltem Quaestor noster tale nihil inaudivit, quem ista forte non fugerent si vera essent. Audio quidem quosdam e magistratu huius urbis iam isthuc missos aut missum iri sed ad alia comitia ubi de publicae rei summa certamen et deliberatio inibitur. tali tempore mentionem inserere nationis professoriae, praesertim eorum qui nullum caput habent in ordinariorum numero: id foret barbarismum et soloecismum committere, ne dicam peccare in publica commoda. Quis enim ex iis qui assident clavo patriae, serio unquam mentem instituit ad cogitandum et nos aliquod nomenque decusque in publicis muneribus gerere? Tecum haec liberius expostulo quam consultum sit apud aures ignaras verae laudis. Novi enim quam sit tibi generosus et ingenuus sanguis, compertumque habeo te haec nostrae militiae | |
flagitia in primis aspernari. quanquam humanitatis officio adductus, vel forsitan ipsa rei mole ac difficultate invitatus non denegasti patrocinium Praefecto quondam urbis Lingensis. Utinam cum virtute fortunam exaequare possis! Et patria dignitas et nos meliori conditione essemus. νῦν δ᾽ἑτέρως ἐβάλοντο θεοὶ ϰαϰὰ μητιόωντεςGa naar voetnoot1. Quanquam τὸ τῆς σῆς ψυχῆς γενναῖον ϰαὶ ἐπιειϰὲς στέργει τῇ μοίρᾳ ἧς ἔλαχες tamen saeculi convitium est quod non ampliora contingunt. Dedi hesterno vespere Iohanni Rutgersio libellum de quo eram locutus. non libuit eo uti gerulo literarum quia non possum eum ex animi sententia commendare, nisi sub exceptione qua multa continentur, μᾶλλον δὲ τὸ πᾶν, nimirum quod οὐ δύναται μέγαν ὄλβον ϰαταπέψαιGa naar voetnoot2 scio eum dedita opera isthuc ivisse, ut ab avunculo Praetore urbis DordracenaeGa naar voetnoot3 impetret veniam alio commigrandi bona ipsius cum gratia. Quanquam eius amicitiam magni aestimo, tamen verbum non faciam unde confidentiam hanc in pectore sumant imprudentes adolescentuli, me eos invitos servare velle, etsi optimum misericordiae genus est, ἀλλ᾽ οὐ πρέπει τῷ ΝέρωνιGa naar voetnoot4.
παῤἐμοί γε ϰαὶ ἄλλοι
οἵ ϰέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητιέτα ΖεύςGa naar voetnoot5.
Σὺ δὲ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλωνGa naar voetnoot6.
ὅσσοι νῦν βροτοί εἰσιν ἐπὶ χϑονὶ σῖτον ἔδοντεςGa naar voetnoot7.
Ἔρρωσο ϰαὶ εὖ πράττε, λαμπρὸν ϕάος ϰαὶ μέγα ϰῦδος τῆς νεότητος. Datum Lugduni Batavor. XV Februar. CIƆIƆCVI. Salvebit a me ὁ γεννάδας Mylius. cave tamen cum eo communices has literas, quas expressit liberrima indignatio. | |
Adres: Erntfesten wijsen ende hoochgeleerden Hugo de Groot Advocaet voor den Hove van Hollandt wonnende tegen over mijn heere den Advocaet Barneveldt. Sgravenhaghe. Den bode sijn loon. |
|