Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend75. 1606 Maart 3. Van D. BaudiusGa naar voetnoot8.Remitto tibi tanto post tempore Panegyricum carmen tuum, dictum honori Regis BritanniarumGa naar voetnoot9. Censuram exspectas, et parum liber scilicet tibi videor. At ego ex animi sententia profiteor, opus hoc extra iudicii aleam videri, maiusque captu nostro, ne dicam sinisteritate saeculi. Quotusquisque enim, si pauciores excipias quam sunt Thebarum portae, vel divitis ostia NiliGa naar voetnoot10, tales eximios ingenii thesauros digne aestimare valet? Sed ultimus quasi fabulae actus ante caetera mihi summe placet, nimirum verba et rerum pondera quibus patriam facis loquentem, et agentem cum rege, ut causae nostrae suffragetur, neve ullam cum gente | |
Hispana pacificationem iniisse velit. Immensum est quod hoc nomine egregium publicum tibi debet. Si bona sua recte intelligat. sed surdo canimus fabulam, et aut non capiunt ista plerique, aut non capiuntur. Misereat me felicium, ut sibi videntur, si domum alere possim misericordiae. Sed quaerendum est unde rumen impleatur. Nam decus et virtus sine re quid aliud, quam ϰόμποι ϰαὶ λόγων εὐμορϕίαι;Ga naar voetnoot1. Arbitror te non ignorare Lucam Trelcatium accessisse ordinibus ordinariorumGa naar voetnoot2. pene addideram heroum, sed non ita profananda sunt magni nominis insignia, et tamen mirificum genus mortalium esse oportet eos ad quorum mysteria Baudio aditus patere hactenus non potuit, nec facile patebit, nisi palida mors, quae aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres, o beateGa naar voetnoot3 Groti τινὰ τούτων ἡρώων demiserit orco, vel si malis δόμον ἄιδος εἴσωGa naar voetnoot4. Iam enim collegium suos omnes numerosGa naar voetnoot5 habet, nec fas piumque scilicet novae inaugurationis spem imaginari. Verum ne sibi magnopere placeant isti Ioves humani, non enim audeo dicere cacantes, etsi verum didici fabulari, vix emerim cassa nuce ut scribar eorum gregis, dummodo gravior aere domum mihi dextra revertatGa naar voetnoot6, quod pudenter postulo sub lege gravioris oneris subeundi. Scaliger noster, heros absque controversia, non satis belle se habuit per hosce aliquot dies. Conflictatur tussi, nauseat ad omnes cibos, sitit ἀσβέστως, sed ut perspicere videor οὐϰέτ᾽ ἰατρὸς ἐών, praecipue hominem afflictat μελαγχολιϰόν τι πάϑος et vehemens tristitia, sed sine ulla labe divinae illius mentis. De venerando sene BezaGa naar voetnoot7, vide ut memineris. Ego duplex pensum detexui, carmen Heroicum vel saltem Hexametrum et TrochaicumGa naar voetnoot8. Neutrum valde displicuit Scaligero, qui unus mihi est instar omnium, nisi quid tu, docte Trebati, dissentisGa naar voetnoot9. Vale iuventutis ocelle. Datum Lugduni Batavorum V Nonas Martii CIƆIƆCVI. |
|