Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend76. [1606 April]. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot10.Beasti me, praestantissime Groti, cum iudicasti dignum, cui musteum adhuc carmen, a te super magni Bezae obitu scriptum, mitteres. Equidem omnia tua solitus sum, pro eo ac debeo, vehementer admirari, ut in quibus certent ἐξ ἴσου αἱ τῆς διανοίας ἀρετὰι ταῖς λεϰτιϰαῖς. Sed ex huius tamen carminis lectione praecipua quadam voluptate sum affectus. Tantum enim virum a tanto Poeta defletum esse, incredibiliter laetabar. Tum autem ea tui poematis ratio est, ut quae illo continentur, omnia esse verissima, neque ποιητιϰῇ ἀδείᾳ ficta, nemo bonus sit negaturus; quo magis affici soleo, cum illa legerem necesse erat, ut vix | |
lacrymis, mihi crede, abstinerem, cum tuum carmen iterum atque iterum legenti acrior cogitatio animi mentem subiisset, quantam in uno capite Ecclesia Dei iacturam fecisset; quem tu locum mihi videris elegantissime gravissimeque tractasse. Biennium est, et quod excurrit, ex quo Bezam Genevae satis longo intervallo vidiGa naar voetnoot1, qui etsi erat senio confectus, non minori tamen admirationi mihi fuit, quam fuerat olim, cum inenarrabili quadam δεινότητι de rebus gravissimis disserentem audirem. In iis, quae liberali adeo manu praeter meritum meum mihi tribuis, vehementiam agnosco tui erga me amoris. Equidem ex quo primum παράδοξον illud ingenium mihi innotuit, quod in tuis scriptis omnes mirantur, nihil habui antiquius quam ut mei in te adfectus aliquam tibi significationem darem. Sed nescio quo modo factum, ut negligentior hactenus in mittendis ad te literis fuerim. Nunc postquam sum abs te iterum provocatus, dabo operam sedulo, ne meum officium hac in parte possis desiderare. Vale. |
|