Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend77. 1606 April 30. Van Jac. GruterGa naar voetnoot2.S.P. Optavi ego pridem V. Cl. offerri mihi occasionem aliquam non otiosam et ἀϕορμὴν decoram testandi in te studii nostri. Idque iudicio magis aliquo nostro atque δυσωπίᾳ quam diffidentia humanitatis tuae, per quam etiam de medio sententiam epistolae licebat arripere. Sed dum cesso, supervenit res talis, quae me malo cogeret, non iam amicitiam tuam atque usum, sed fidem et patrocinium quaerere. Litem dico, in qua Senatum apud vos supremumGa naar voetnoot3 appellare, atque tuo patrocinio uti visum fuit Cl. Beaumontio nostro mihique. In qua tametsi scio, quantum ingenio atque industria potes, adniti te tamen ut hoc ipsum facias, etiam atque etiam oro. Locutus sum coram A.V. van SantenGa naar voetnoot4, quando in eorum γούνασι eventus positus est. Ille cum cura causam se cogniturum pollicitus est. Si praeter eos testes, quos laudamus pluribus opus erit, cum sciam, curabo. Sed de his aliisque pro insigni sua doctrina atque usu fori, Beaumontius noster rectius tecum, si opus erit. Ego verbulo tangere volui, ne rerum mearum securus omnino viderer. Optem existere aliquid apud nos aut in rebus meis, quo gratiam reponere tibi pro molestiis illis possim, quas tibi facio. Hoc autem persuade tibi, esse me unum ex iis qui te aestimant, et ut in eorum numero me habeas qui te amant, et amari vicissim a te cupiat, unice oro. Vale. Middelb. prid. Kal. Maii Ai. CIƆIƆCVI. Tuus Iacobus Gruterus. | |
Adres: Cl. V. Hugoni Grotio I.C. Hagae-Comitis. |