Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend78. 1606 Sept. 8. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot5.Ioanni Meursio Hugo Grotius S.P. Binas iam a te accepi literas, amicissime Meursi, bino mihi nomine suavissimas, nam et indicia ea habeo memoriae mei, et felicis status rerum vestrarum. Prioribus | |
iamdudum respondissem, sed aliquamdiu me morbus, deinde morbi levandi causa suscepta peregrinatiuncula, detinuit. Nunc ad me et Musas redii: quas quidem tibi faventes video; ut quae te ab ipso delitiarum regno suas ad sedes repulerintGa naar voetnoot1: ubi tam foecunda optimorum copia, et quod libris praestantius, hominum literatorum opima seges: ubi optimus Freherus, ubi Gruterus nosterGa naar voetnoot2: et illi privatim mihi cogniti, Lingelshemius, Garnandique pater et filiusGa naar voetnoot3; quibus me omnibus commendari ita velim si id grave tibi futurum non est. Etiam discipulis, si videtur, tuis, de quibus magnam proficientis ingenii spem parentes ex literis concepere. Ego nunc ludo in Epithalamio Principis ArausionensiumGa naar voetnoot4: quod ubi editum fuerit, tibi transmittam. tantilla sunt, quae exspectari a nobis possunt. Glossarium tuumGa naar voetnoot6 molliter apud me cubat. pro quo te sollicitum esse non miror. amas enim et merito. sed memineris non tantum parentibus liberos, sed et tutoribus pupillos cordi curaeque esse. Sis igitur ea fiducia securus. meorum quidem nihil est quod tam anxie custodiam. Vale quam iucundissime, et nostri amorem semper tuere. VI. Eid. Sept. CIƆIƆCVI. Hagae Comit. | |
Adres: A Monsr. Monsr. Meursius A Heidelbergh. |
|