Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend94. 1607 Jan. 8. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Danieli Heinsio H. Grotius. Literas tuas, eruditissime Heinsi, legi non ut literas solemus, sed ut libros: hoc est attente, et ut in quibus unus finis sit discere. Quare gratias tibi habeo maximas, quod in me instruendo tantum laboris tibi perire volueris: aut non tibi, qui ut scio nihil mavis quam amicos bene institutos, sed publico, cui perit etiam cuius privatim tibi constat ratio. De argumento isto nihil nunc scribam. multa enim subiecisti, quae longiorem cogitationem desiderant: et interim nolui nescire te venisse Mylium, qui te et Maximum tuum sedulo exspectat. Erit aliqua gratia in ipso tempore. Haec igitur in praesens satis, nisi illud me vis addere, non hoc me quaesivisseGa naar voetnoot2 an ἐνυπόϑετος possit ἀναλογιϰῶς dici, quod aliquis leviter, et ut ego, Graece peritus nescire non potest, sed an usitatum sit, et quidem ita ut sit ἀντιδιῃρημένον τῷ ἐξ ὑποϑέσεως. Ne illud quidem ignorabam, in sexto de Republica a Platone Philosophum describi, quem perfici statuit divinitatis contemplatione. Sed arbitrabar demonstrari posse, quod, ni fallor, et alii voluerunt, haec ita aptari institutae de rep. tractationi, ut dicat quemadmodum summam sapientiae in Deo, ita singulas partes ἐν ταῖς ἰδέαις quiescere: ibi autem τῆς πολιτείας ἰδέαν describi: quam qui norit secundum Platonem certi aliquid et non aliunde pendens norit. Ideae enim per se sunt, et semper: ideoque per eas vere sapimus. In tuis definitionibus quae Alcinoi subiunctae Speusippum auctorem praeferuntGa naar voetnoot3, recte ex Platonis sententia σοϕία definitur ἐπιστήμη non tantum τοῦ ὄντος, hoc est Dei, sed τῶν ἀεὶ ὄντων, quod sunt ἰδέαι: eodemque sensu dicitur σοϕία esse ἐπιστήμη ἀνυπόϑετος: quia qui res ut semper sunt intelligit is scit eas simpliter, et non ἐξ ὑποϑέσεως. Sed tu quamprimum ad nos veni, ut et amplius, si necesse est, de hac re colloquamur, et versus legas, quos pro te interpellatus MilandroGa naar voetnoot4 rescripsi. Miserum me cuius hodie feriae exierunt: vestrae an vivaciores sint equidem nescio. Salutant te duo quorum alter diligentissime vigilat, alter felicissime somniat: et velit ex te audire quid faciat Ὄλπις ὁ γριπεύςGa naar voetnoot5. VIII. Ian. CIƆIƆCVII. | |
Adres: E. Erntfeste hoochgheleerde wijse voorzyenighe Daniel Heins Professeur vande Gryecksche taele in de Universiteyt tot Leyden. Loont den brengher. |
|