Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend106. [1607] Jul. 27. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot5.Clarissime Heinsi. Mitto tibi literas eius hominis, qui vix unquam solitus est gratis scribere. nosti, ut video, artem homines inescandi. tam belle illi Theognidem suum proponis. invenies et in his Theognidea, sed ea quorum optime meminisse videtur, περὶ τῶν χρημάτων, ϰαὶ τῆς πενίας quae puto facilius in Academiis, quam in aulis invenitur. Potest ille sibi occinere, omne tulit punctumGa naar voetnoot6, et tamen ita scribit, si animadvertas, quasi puncta nesciat. Sed satis iocorum. Nam ille profecto nos potest armis non Alexandri, sed Eumenis ἀντιμυϰτηρίζειν. XXVII Iulii. Hagae. Tui ingenii cultor
| |
Adres: E. Erntfeste hoochgeleerde Daniel Heinsius Professeur in de Gryecksche taele in de Universiteyt tot Leyden Op de Brede straet. Loont den bode. |