Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend93. [1607 Jan.] Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Literas tuas, Clarissime Heinsi, non cum voluptate modo, sed et cum fructu perlegi, dignissimas illas quae ab optimo Platonis interprete scriberentur. Veniam autem dabis, si fatebor de Alcinoi locoGa naar voetnoot2 nondum omnes mihi scrupulos evelli. eoque mitius, si quid fallor, interpretari debes, quia nec otium mihi suppetit ista pro voluntate et studio meo examinandi, neque ad manum sunt Academicorum scripta, quae consulam. Tantum quod mihi memoria Platonicae lectionis, et Alcinoi tui diligens inspectio subiecit, eius te participem, atque adeo iudicem fieri volo. Primum autem hoc velim diligenter consideres, illud ἐξ ὑποϑέσεως apud Alcinoum dici non tantum περὶ τῆς ἐν Νόμοις πολιτείας, verum etiam περὶ τῆς ἐϰ διορϑώσεως ἐν Ἐπιστολαῖς. Quomodo hoc τῇ ἐν Νόμοις conveniat, aliquo modo in literis explicas, ita tamen ut negare non possis eam loquendi rationem a Graeco sermone et usu Philosophorum abhorrere. Sed Epistolicis πολιτείαις, quae sine dubio sunt verae respublicae, et in se subsistentes, quo modo eadem illa interpretatio aptari possit, non satis video. Deinde in libris de Republica describi Rempublicam ἀπόλεμον ita verum est ut iisdem etiam περὶ τῆς πολεμιϰῆς agatur. quid enim aliud faciunt ἐπίϰουροι, et mulierum armata agmina? Et hoc ipsum diserte Alcinous testatur, cum dicit ἐν τῇ Πολιτείᾳ, hoc est in libris quos dicebam, ὑπογράϕεσϑαι ϰαὶ τὴν ἀπόλεμον ϰαὶ τὴν πολεμιϰήν: utranque scilicet pari loco ponens: ut et debuit, quia tractatio bellica in illis libris neutiquam minorem partem obtinet. Idem ex Apuleiano Philosophiae Platonicae compendio clarum est. Nunc ad rem venio. Convenit inter nos Alcinoum earum quae apud Platonem sunt πολιτειῶν duo summa genera ponere: ut patet cum dicit τὰς μὲν et infra ὑπογράϕει γε ϰαὶ ἄλλας. Illa autem summa genera duo ex lege διχοτομίας Platonicae oportet ἀντιδιαιρεῖσϑαι, quare si unum intelligamus, facile est alterum reperire. De genere posteriori non dubitamus vocari τὰς ἐξ ὑποϑέσεως πολιτείας. Sequi ergo videtur genus illud prius, quod contrarium huic esse oportet, non posse ἐνυπόϑετον dici, quod idem plane est cum illo ἐξ ὑποϑέσεως, - si tamen vox illa apud Philosophos usitata est, quod equidem nescio - sed ἀνυπόϑετον. Expendere ergo debes, an non ullo recto sensu - quando istarum vocum non ubique eadem est significatio - Respublica ἡ ἐν τῇ Πλάτωνος Πολιτείᾳ possit ἀνυπόϑετος dici, ita ut ei directe opponatur, ea quae est tum ἐν Νόμοις tum ἐν Ἐπιστολιϰαὶς διορϑώσεσιν, ἐξ ὑποϑέσεως scilicet. Voces ἐξ ὑποϑέσεως et ἀνυποϑέτου non memini me in ipso Platone alibi | |
tam clare alteram alteri oppositam legere quam in Sexto et Septimo τῆς Πολιτείας: ad quos locos respexisse Alcinoum cum de eo argumento ageret plane mihi persuadeo. videtur autem mihi Plato illis locis hoc ferme dicere: Esse in rebus aliud ὁρατὸν, aliud νοητόν. Νοητόν esse duplex: aliud enim uti ὁρατοῖς εἰϰόσι, aliud non uti, aut certe non uti necessario. illud quod ὁρατοῖς εἰϰόσι noscitur, pendere omnino ἐξ ὑποϑέσεως, qua sublata corruere omnem eius certitudinem. Alterum autem non uti τῷ αἰσϑητῷ, sed εἴδεσιν αὐτοῖς δἰ αὐτῶν: esse tamen ei posse τὰς ὑποϑέσεις ἐπιβάσεων loco: sed easdem ὑποϑέσεις ἀναιρεῖσϑαι, venirique ad ἀρχὴν ἀνυπόϑετον, quae scilicet vi nulla ὑποϑέσεων nitatur. Mox eam doctrinam aptans ad institutam de republica tractationem, fatetur qualem ipse instituit rempublicam difficulter quidem inveniri posse inter res visui ac sensui obnoxias, sed tamen veram se formam atque ideam reipublicae perscripsisse, quae non contineat δοξαστόν τι, et ἐξ ὑποϑέσεως ut aliorum νομοϑεσίαι, sed ut ipse loquitur τὸ ἀγαϑὸν αὐτὸ, quod sit ὄν magis quam γιγνόμενον, et ϰαϑ᾽ ὕπαρ, non ϰατ᾽ ὄναρ. Illud vero τὸ αὐτὸ ὂν vult esse ἀρχὴν ἀνυπόδειϰτον: idque in Republica communi nomine διϰαιοσύνης videtur exprimere. Ergo ut ipsi videtur τίϑεται non ὑποτίϑεται: quod Rhetores dicunt, agit ἐν ϑέσει non ἐν ὑποϑέσει. In Legibus autem agere videtur εξ ὑποϑέσεως, nam ὑποτίϑεται in agro Cretensi civitatis exstructionem. Et haec quidem ficta, ut arbitror, est ὑπόϑεσις: at in Epistolis vera. Tam vero in Epistolis quam in Legibus non id explicat quod absolute et in se optimum est, quod non nisi ex ipsis principiis demonstratur, sed quod optimum est quibusdam positis quae videas tolli non posse. Apuleius de Republica in Legibus ita loquiturGa naar voetnoot1: In hac non suo nomine et de statu et de commodo civitatis requirens originis eius principia, et fundamenta disponit: sed eo tendit, quemadmodum civilis gubernator eiusmodi locum conventumque multitudinis nactus iuxta naturam praesentium rerum et convenarum debeat facere civitatem plenam bonarum legum et morum bonorum. Comparat item ut Alcinous rempublicam τὴν ἐν Πολιτείᾳ et τὴν ἐν Νόμοις. In illa dicit ipsa principia disponi, quae est ἀρχὴ ἀνυπόϑετος Platoni: in hac consuli ex rerum praesentium statu, quod est ἐξ ὑποϑέσεως. Haec autem, doctissime Heinsi, non ita scribo, quasi qui pertinaciter velim defendere haec ita se habere, sed ut qui cupiam a te doceri, cui et librorum et scientiae maior est copia. Praesertim de voce ἐνυποϑέτου velim me moneas, nuncubi et quo sensu reperiatur et si quid differat ἀπὸ τοῦ ἐξ ὑποϑέσεως. Ego si possem, Alcinoum tuum libenter ab oblivionis et incuriae nota liberarem. BoreliusGa naar voetnoot2 noster te resalutat, et quis fuit alter ὁ τὸν ἔρωτα ὀνειροπολῶν. De VisscheroGa naar voetnoot3 autem quid? iamne e voto suo miser est, an servabitur invitus? Vale amicissimum mihi et Musis caput. Tui nominis observantissimus
| |
Adres: Erntfeste, hoochgheleerde Danieli Heinsio Professeur van de Gryecksche taele in de Universiteyt tot Leyden. Loont den brengher. |
|