Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend92. [1606] Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot6.Eruditissime Domine. Vide quam me velis erubescere, qui impudentiam, et importunitatem vocas, quod me Murdisonii causa iussisti Mylium accedere, quod certe vel ipsi sine tua commendatione postulanti scis me non negaturum fuisse. Ego vero quod nomen meae culpae inveniam, qui te non ad Mylium aliquem, sed ad homines spurcissimos ablegavi? Tamen sine ulla excusatione id ausus fui, cum tu tamen te reprehendas, quod meis officiis utaris. Itaque aut mihi abstinendum erit posthac ab eiusmodi familiaritate; aut tibi tacendum. Facies autem melius, si quo simplicius meam operam posces - est autem exigua, et certe ad res paucas optabilis - eo me tibi amiciorem fore confides. Nunc quoque | |
sentio me non satis reverenter tecum agere: sed dabis veniam amori. Haec tantum scribere placuit, ne me segnitiae accusares; plura adderem: sed nescias quam occupatus sim, in eo, quod brevi videbis. Vale interea, sidus nostrum. Admirator tui maximus
| |
Adres: Clarissimo D. Danieli Heinsio meliorum literarum Professori in Academia Lugdunensi. |
|