Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend91. 1606 Dec. 23. Van D. BaudiusGa naar voetnoot1.Causam scribendi praebuit mihi mea facilitas, et quod nemini negare soleo, si quis aliquod humanitatis officium a me efflagitat. Hic vero nuncius in ea causa est, ut fieri possit occupantis. Optarem tamen ut tua vel amicorum opera collocaretur in eam conditionem, cuius eum non poeniteret. Iuvenis est simplici bonitate praeditus; qui fanda atque infanda narrabit de gente Loiolitarum, si quis ei locare volet vacivas aedes auriumGa naar voetnoot2. Non sum tam parum aestimans tuae dignitatis, nec tam intemperanter abuti ausim gravissimis occupationibus tuis, ut ei otiosam audientiam praeberi cupiam. Illud magis πρὸς ἔπος facit, quod pro se poscit. qua in re si aliud agendo, ut assolet, bonae copiae facultas evenerit, noli despicere tenues hominum fortunas. Quod autem incuriose scripsi eum pro se poscere, cave putes de nummario aliquo subsidio esse intelligendum, perniciose enim errares, et ego essem sane nimis impudens, si talia nomina delegarem. sed in summa conditionem quaerit, et est habillé en valet qui cherche maistre. Utinam tibi usui esse posset udum hoc et molle lutumGa naar voetnoot3. sed hoc vix Phaoni LesbioGa naar voetnoot4 sperare liceat, vovere tamen homini libero in regno libertatis non est interdictum. ϰαὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦταGa naar voetnoot5, tu vale et boni consule nos solemnia ineptientes. Datum X Kal. Ianuarias auspices anni CIƆIƆCVII. |