Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend90. 1606 Dec. 19. Aan D. Heinsius.Ga naar voetnoot3.Doctissime Heinsi. Te an TyriumGa naar voetnoot4 tuum magis exspectem, ita te semper amicum habeam, ut nescio. nam et librum videre vehementer exopto, a se bonum, a te meliorem, et quem ipsa mora desiderio meo commendavit. Et tu quoque abfuisse iam pene saeculum videris. sunt praeterea quae tibi referam iussu D. Busanvalii. Fac itaque ad nos venias. Nam Mylio ipse te Maximus optime excusabit: cui tamen ego interim impatientiam exspectationis spe propinqua mitigabo. Et eadem opera poterit res materteraeGa naar voetnoot5 tuae apud Hugensem SecretariumGa naar voetnoot6 tua gratia adiuvari. quod et VenioGa naar voetnoot7 videtur, qui protracti negotii hanc reddit causam, quod BeverniusGa naar voetnoot8 nondum praesederit. Addam et hoc si quid forte ad rem pertineat, optare me iudicium tuum in paucis Erotopaegniis meisGa naar voetnoot9, quae puto iratus otio meo effudi. Cura ut valeas. XIX Dec. CIƆIƆCVI. Ingenii tui admirator
| |
Adres: Excellentissimi ingenii et eruditionis viro Danieli Heinsio Graecas literas profitenti in Academia Lugdunensi Batavorum. |
|