Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend96. 1607 Maart 10. Van D. BaudiusGa naar voetnoot8.Heri a coena redditae sunt mihi literae a D. MilandroGa naar voetnoot9 cum adiuncto carmine. Cepi protinus impetum respondendi, et quidem mirifico genere | |
carminis, quod tibi non iniucundum nec prorsus inhumanum visum iri confido. cuius hic etiam specimen vides. Hesterno mane invasit me hic morbus, quem inhibere non potui, nec tamen nimium indulsi. quia nunc longe altior me cura domat. haereo inter sacrum et saxum, nec tamen possum oblivisci nugarum. ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομενGa naar voetnoot1. Recte et ordine te facturum puto, si in tempore ad hominem veneris, quod rerum omnium est primum, ut nos docet ComicusGa naar voetnoot2. Sed nae inscitus sum qui memorem moneo, et doctorem docere postulo. Nondum auspicatus sum novam ProfessionemGa naar voetnoot3, nec id fiet ante proximum diem Iovis, quia desidies nostra timet omen diei Lunae scilicet, et proverbiis etiam plebis commovetur. Rogo te exores optimum virorum D. Mylium, ne hanc ἀμβολιεργίαν aegre ferat. Dimidium facti qui coepit habetGa naar voetnoot4. ego tum etiam ‘sapere audebo’, et ubi semel glaciem secuero, non committam ut amplius in mora sim, nisi maior vis aut causa sontica voluntatem meam impedierit. Vale. Raptissime X Martii CIƆIƆCVII. In librum quendam recens editumGa naar voetnoot5. Prodiit horribilis liber εἰς ϕάος ἠελίοιο,
Quem satius fuerat δόμον εἰς ἀίδαο περῆσαι,
Atque ibi cum domino ϰλαίειν τε ϰαὶ ἄλγεα πάσχειν.
Non hominis facies, ἀτὰρ ἠεροϕοῖτις Ἐριννὺς
Sustulit hoc monstrum δειλοῖς μέγα πῆμα βροτοῖσι.
Tale, nihil videre οἱ ἀρούρης ϰαρπὸν ἔδουσι,
Condidit ut mundum ϰράτος ἀϑανάτοιο ϑεοῖο.
Quid primum, quid deinde, τί δ᾽ ὑστάτιον ϰαταλέξω;
Stultitiaene prius μεμνήσομαι ἢ ϰαϰότητος;
Haec meret acre odium, ταύτην ϑέμις ἐστ᾽ ἐλεαίρειν.
Utraque paret ubique μεσημβρινὸν ἠύτε ϕέγγος,
Sed magis improbitas ϰαὶ ὑπέρβιος ὕβρις ἐναργής.
Pestis et atra lues, πᾷ τὰς ϕρένας ἐϰπεπότασαι;
Quis te ferre queat, σὺ δὲ μαίνεαι οὐϰ ἔτ᾽ ἀνεϰτῶς.
Si genus humanum ϰαὶ ἐπιχϑονίους ἀνϑρώπους
Nil metuis malesanus, ἐμεῦ τ᾽ ὄπιν οὐϰ ἀλεγίζεις,
At superos verearis, ἔχει Θέμις ἔϰδιϰον ὄμμα.
Iustitia haud frustra μεγάλου Διός ἐστι πάρεδρος,
Supplicia expendes scelerum, τὰ σὺ ὦ μέγ᾽ ἀναιδές
Evomis in cunctos ὅσοι εὐσεβίην ϕιλέουσιν.
Utque alios taceam, τῶν οὔποτε ϰῦδος ὀλεῖται,
Quid te impurius est, τίς ἀτασϑαλιην σοι ἐρίζοι;
Qui non es veritus ϰαϰ᾽ ὀνείδεα μυϑήσασϑαι,
Et violare probris τηλέϰλυτον εὖχος Ἰούλου
Scaligeri herois, τοῦ μή τινα ϕημὶ γένεσϑαι
Maiorem virtute virum σοϕιῃ τε νόοιο.
Nec patre degenerat μεγάλου μέγας υἱὸς Ἰωσὴϕ,
Quos duo devenerantur ὅσοις τὰ σεβαστὰ μέμηλε.
Sed tua iam pueris λαοῖσι τε πᾶσι τέτυϰται
Facta nefanda palam, ϰαί σε στυγέουσι ϕίλοι περ.
|