Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend97. 1607 Maart 29. Van D. BaudiusGa naar voetnoot1.Animi incertus sum, quid agam. Sunt qui omnes tergiversationum moras abrumpendas esse suadent, et horsum tendit ϑυμὸς ἀγήνωρ sed tamen αἰδέομαι ΤρῶαςGa naar voetnoot2, si quid immutem de solemnibus, nec enim salvis auspiciis ad rem aggressurus videor, nisi prius ad manum praesto sit praeclarum istud instrumentumGa naar voetnoot3. Plerique censent optimum factu ἀναβάλλεσϑαι εἴς τ᾽ αὔριον εἴς τ᾽ ἔννηϕινGa naar voetnoot4 ego vero vel ad Kalendas Graecas reiicere paratus sum explosores meos, dum usurae currant. per me certe non stat quo minus incipiam. Putant tempore et mora refrigeratum iri ardorem iuvenum levissimorum, et omnia in tranquillo futura, si auspicer statim a feriis Paschalibus. tunc enim plerosque turbarum principes abfuturos. neque enim oppugnamur nisi a popularibus tuis, qui peregrinitatis incusant Baudium, forte, quia loquela eum manifestum huius criminis facit. Hoc mane strinxi in eam manum paucos hosce versus μιξοβαρβάρους, quos ideo mitto ut scias me etiam tali meo tempore iocari posse. CordeGa naar voetnoot5 nefas meditantur ὑπέρβιον ὕβριν ἔχοντες,
Coniurataque turba νέων ὑπερηνορεόντων
In caput hocce ruent, ἐϑέλουσί τε μῶμον ἀνάψαι.
Quorum Thersites στάσεως ταγὸς εὔχεται εἶναι,
Militiaeque caput, τῷ δ᾽ ἀϕρονέοντες ἕπονται.
Non pudor, aut probitas, οὐ σϕὶ νόος ἐστὶ ϑεουδὴς,
Sed vigor in strepitu, ϰαὶ ἐπὶ ποσὶ ϰάππεσε ϑυμός.
Quid faciam suades, ϕέρε Γρώτιε ϰῦδος ἀοιδῶν;
| |
His ego sim supplex? ϑανέειν πολὺ ϰέρδιον εἴη.
Talis enim fuit ira μίνυνϑά περ οὔτι μάλα δὴν,
Nec metuenda viris οἷς ἀγλαὰ ἔργα μέμηλε.
Ibo animis contra, τολμᾶν δ᾽ ἐμὲ ϑυμὸς ἀνωγει.
Certus enim iubet auctor ἀμύνεσϑαι περὶ πάτρης
Magnanimus Mylius οἰωνοπόλων ὅγ᾽ ἄριστος.
Vale, et nos ama. Datum Lugduni Batavor. IV Kalend. April CIƆIƆCVII. |
|