Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend98. [1607] Apr. 8. Van D. BaudiusGa naar voetnoot1.Quando tu, Hugo Magne, bona patria, famam existimationemque maiorum, quod in te est, virtute et factis illustras tuis, tum gloriosae vocis confisus munimine, laborantium spem, vitam, salutem atque incolumitatem defendis: nec minus consilio, doctrina, fide ac solertia iudicii provides humano generi, quam qui corpora bello obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortemGa naar voetnoot2; ob eam rem Dominico Baudioque videtur, recte et ordine facturum te si isthic, ubi es, manere potius in animum induxeris, quam huc venire ut loces vacivas aedes auriumGa naar voetnoot3 explodendo professori, nisi aliud placet maiestati Grotianae, et optimo virorum Mylio heroi, quorum decretis intercedere nec fas nec pium esse censeo. Sed satis est formularum et carminum, nunc mea sponte tecum loquar. Quorsum enim in viam te des, ἢ ἱνὰ ὕβριν ἴδῃς Ἀγαμέμνονος ἈτρείδαοGa naar voetnoot4. Aut, si mavis, Metio Suffecio?Ga naar voetnoot5 Sed scin, quid te velim? ut recta eas ad aedes ubi Backerus Bankemii gener elegit domicilium, illic eius ὁμόγαμβρος noster Syndicus Nicolaus ZeistiusGa naar voetnoot6 divertitur: eum rogato meis verbis, ut quam primum velit conscribere egregium illud instrumentumGa naar voetnoot7, cuius beneficio perveniam ad periculum exsibilationis: id protinus huc transmittendum curato. Satis pol pro imperio tecum loquor. sed hanc mihi fiduciam largitur indolis tuae γενναῖον ἦϑος εἰς ἄϰρον. Vale, et ὁμοσιπύοις, ϰατὰ τὸν Χαρώνδαν, ἢ ὁμοϰάπνοις, ϰατὰ τὸν Ἐπιμενίδην τὸν ΚρῆταGa naar voetnoot8, plurimam salutem meo nomine nunciato. Scribebam A.D. VIII April. CIƆIƆCV. |
|