Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend99. 1607 Apr. 18. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot9.Doctissime Heinsi. SanteniiGa naar voetnoot10 absentia facit, quo minus negotium materteraeGa naar voetnoot11 tuae provehi possit: quem ego, ubi redierit, compellabo. Si qui sunt colores quibus causam | |
vestram adiuvari posse speratis, eos mihi a vobis suggeri aequum est, qui rem a vobis discere debeo, nec quicquam possum, praeter verba, commodare. Forte tibi sequente hebdomade vacabit huc transcurrere. quod non inconsultum erit, ut coram cum Santenio agas: nisi tibi aliter videtur, cuius desideriis per omnia obsequi decrevi. Vale, et, si me amas, fac bene sit ParaphrastaeGa naar voetnoot1 tuo. XVIII Apr. CIƆIƆCVII. Tui ingenii cultor
| |
Adres: Celeberrimae eruditionis viro D. Danieli Heinsio literarum Graecarum Professori Lugduni. |
|