Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend100. [1607] Apr. 21. Aan N.N.Ga naar voetnoot2.Exemplar epistolae Grotii viri eruditi Batavi XXI Aprilis. Si quid tibi curae est rerum patriae nostrae, scire potes ea nos quotidie videre atque audire, quae nemo fieri posse existimaverat. Misit huc legatos suos aliquoties Archidux AlbertusGa naar voetnoot3, responsum est fortiter, et ut ab his qui nollent sibi XXXV annorumGa naar voetnoot4 laborem ac sanguinem periisse, nolle se cum quoquam agere qui ius sibi aliquod in has Provincias vindicaret. Si ut liberos populos vellet affari, audituros se quae ad concordiam pertinerent, quippe abstinentes alieni, tenaces sui. Venere iterum legati, et accipere se conditionem professi sunt, et quo facilius de pacis conveniret, inducias postularunt. Eae iam nisi quid inopinati superveniat decernuntur, sed non nisi ad menses aliquot. Novum est certe inter gentes tam assiduo bello exercitas qualiscumque armorum remissio; sed dubitari potest mirumne magis sit nostros qui satis norunt hostem nisi commodi sui causa nihil facturum in eam rem consensisse quae in corpore parum cohaerente magnis morbis viam aperit, an Austriacam domum adeo fastus sui oblitam, ut quacumque tandem spe desertores Imperii sui aequo foedere secum componeret. Sane sive novus ab Italia motus, sive quae apud nos de oppugnanda America agitantur consilia, sive etiam metus aliquis ne nos Rex Galliae propiore nexu sibi devinciat, Regem Hispanum eiusque in Belgio clientes ad ea impulerunt quae a priore instituto erant alienissima. Illud quidem constat nobis hoc non incommode accidisse, quibus multum discriminis imminebat, si bellum ea vi qua hactenus gestum est in nos incubuisset. Quod si pax confiet, etiam si hostis eam non bona fide daturus est, attamen in defendendis finibus parum puto fore difficultatis, verum in constituenda Republica plurimum. Nam hactenus, ut verum fateamur, interregnum est, et dilapsuris sponte sua partibus ferruminis usum praebuit metus communis, quo remittente fit locus privatis studiis, quae in tam populari imperio facile ad discordias et factiones abeunt. | |
Volgt resumé in het Intaliaansch der concept-voorwaarden van den vrede, 10 April 1607 uit Brussel verzonden en door dezelfde hand geschreven. |
|