Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend51. 1604 Maart 26. Van D. BaudiusGa naar voetnoot4.Periit mihi potissima causa cur paucis abhinc diebus Hagam profectus sim, quod te non viderim. Delphos iisse dicebatis. Conveni optimum virorum Neostadium, cui cum decretum esse viderem, urgente OrdinumGa naar voetnoot5 auctoritate, quaestionem haberi super illa praeclara rixa, quae tantum non in Lapitharum catastrophen erupit, inter Dictatorem nostrum ϰαὶ ἱερὸν γένος ἡϕαίστοιοGa naar voetnoot6, ne res ea nimium dispalesceret in irrisum ac ludibrium nostri gregis, et facetis hominibus benignam materiem largiretur suaviter subsannandi τὰς τῶν ϰρατούντων ἁμαρτίας, ἀτασϑαλίας τε νόοιο, id consilii dederam, ut quoniam de facto in genere satis ex communi fama constaret, admoneretur in posterum ὁ γενναῖος revereri dignitatem | |
muneris, quod sustinet citra quidem meam culpam, qui vocem - ut Galli loquuntur - deliberativam nullus habui in eo capituloGa naar voetnoot1, cui Divum benignitate praesul obtigit eiusmodi. Sed penes quos culpa sit, ad nos certe redundat infamiae labes, qui sub tam lentis maxillis mandere cogimur. Tua fide, videturne Stoico stomacho concoquenda talis contumelia, quod Baudio ius non sit suffragii, in quo collegio praesidet τοῦτο τὸ ϰαρϰίνωμα? Περιϰλυτὸς ἀμϕιγυήειςGa naar voetnoot2 verborum satisfactione contentus non revocat ad animum iniuriam. Sed publicum decus rei literariae et exempli ratio flagitat, ne silentio et dissimulatione tam insignis deformatio magnificae potestatis praetereatur. Dum rebus amice componendis studeo, accersivi mihi iumento meo negotium non necessarium, imo perquam invidiosum, nisi deponatur tutis auribus. Recepi enim me ex fide citra odium et gratiam partium, ordine perscripturum ad D. Neostadium quo pacto tota res gesta esset. Tum enim fore tempus decernendae inquisitionis si reus inficias iret, aut flagitium defenderet. quod vix adduci possum ut credam facturum: etsi, ut vetus versus ait, Os homini nullum est, vel potius pugilisGa naar voetnoot3. Ut verum apud te fatear, eram interea loci non leviter aspersus flore LiberiGa naar voetnoot4, ita ut pleraque praeterlapsa sint aures meas, pleraque subducta memoriae, adnitente bono illo patre LenaeoGa naar voetnoot4, ὃς μισεῖ μνάμονα συμπότανGa naar voetnoot5. Caeterum ex famulo HeroisGa naar voetnoot6, ex eius uxore aliaque ancillaGa naar voetnoot7 quaedam rescivi, quae salvo frontis honore ne chartis quidem committere audeo. Quocirca non amplius intercedo precibus aut gratia quo minus a iuratis testibus veritas facti exquiratur: imo nisi culpam poenitentia emendet, non causae dico quin sacra Isidis adimantur huic gerulo, et successor quaeratur oneri cui succumbit. Vale flos Iuventutis, et nos tui observantissimos ama, aestima. Lugduni Batavor. XXVI Martii, CIƆIƆCIV. |
|