Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend50. 1604 Febr. 5. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot6.Cl. D. Danieli Heinsio Hugo Grotius S.P. Scribo ad te sed Meursii rogatu, quod tamen ita te scire oportet, ut ille nesciat. Apparat igitur Lexicon BarbarograecumGa naar voetnoot7, quale RigaltiusGa naar voetnoot8 vulgavit. nosti laborem in quo ingenii nihil, industriae non multum requiritur. Legit auctores plerosque et exscripsit. hoc illi placuit Lexicon vocare. Restant legendi Zonaras et Cedrenus: quos a te petere non cupit. Me submisit, qui illius gratia mentirer, et dicerem opus mihi illis auctoribus, ad quos videndos otium non est. Nescio an habeas. vix puto quia raro inveniuntur, neque magnus usus est. Si ita est, scribes te non habere, sed ita quasi mihi petiverim: ut possim illi tuas literas ostendere. Sin quid adiicere libebit, quod inter nos maneat, fac a literis separes. Ego hoc magis illi negare nihil debui, quia videor offendisse hominem, quod rogatus | |
Encomium scribere MeditationibusGa naar voetnoot1, Epigramma scripsi. nec tamen, ut ille, de sole, aut saeculo. sed liberale praeconium, et quo putabam ipsius quoque arrogantiae satisfieri posse. Nunc video inexplebilem, ex quo me coram meos versus legit fronte corrugata, tristis an indignabundus et ad singula prope verba subsistens, quasi cum dignitate sua expenderet. Est id EpigrammaGa naar voetnoot2 huiusmodi: Dum veterum ingeniis doctos instaurat honores,
Obligat et toties saecula prisca sibi,
Hinc animo Cyrrham dum provocat, inde Lycaeum
Meursius, ulterius iam videt esse nihil.
Deficit humani iuvenem via tota laboria.
Quid faciat? coelo cura petetur, ait.
Ergo sacros operit sublimi pectore motus
Ipsa per Isaiden, dum iuvat, astra sequi.
Cernimus - en pietas - meditata prioribus annis,
Qualia vix canis otia cura ferunt.
Magne Deus, vitae peragit cui pensa iuventus,
Nescio quid faciet, sit tamen oro senex.
Si bene te novi te, et ego, dices nescio quid faciet. Sed vale, et ride, meum et literarum decus, V. Febr. CIƆIƆCIV. LongumGa naar voetnoot3, si mittendi occasio sit, per Curatorum ministros, in paucos dies mihi velim. | |
Adres: Ed. Erntfeste, Wijse hoochgheleerde Heer Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt tot Leyden. In de huysinghe van Raphelengh op de Breedestraet. Loont den brengher. |
|