Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend48. 1604 Jan. 25. Aan G. JungermannGa naar voetnoot5.Quam mihi gratum fuit officium tuum in principem poetarum OrpheaGa naar voetnoot6, aut si quis alius haud dissimili laude nomen eius meruit, abs te, iuvenis eruditissime, praestitum, tam mihi molestum est, iudicium tuum amicos meos circumvenisse. Nam illi dum me pro studio suo ornare satagunt, amore sese, testimonio alios fallunt, et mihi graves sunt, cui propter eiusmodi praeconia a te tuique similibus per literas invitato, aut non respondendum, aut erubescendum est. In me nihil admirandum nisi forte, quod tota viginti annorum aetate, multis doctorum commerciis tam parum profecerim. Sed ut scis pueritiam otia, iuventutem negotia consumunt, semperque nihil aut aliud agendo tempora pereunt discendi. Vos | |
quidem felices, quibus literis vere humanioribus hoc totum, quod vivitis, imputatur: nos et deliciae illae fugiunt et tot insuper taediis affectos interiungendi apud meliora, facultas plerumque, semper animi alacritas deficit. At tibi, Iungermanne amicissime, pro isto munere obligatus semper manebo, nec enim - fatebor ingenue - rationem ullam invenio, qua tecum faciam paria. Nunquam dispungemus, tuum semper nomen in expensi tabulis, meum in accepti erit. Ista, si vis, lege foedus inire possumus, aliter non licet. De Longo nunc quidem nihil, quia liber ad manus non est: nisi quod περὶ τοῦ μέλιτος μαινομένου - nam et sic ni fallor, vocant - probanda omnino videtur Rhodomanni Ponticum interpretantis sententiaGa naar voetnoot1. De palustribus NymphisGa naar voetnoot2 - id enim sonat vox Graeca - non item videtur consentaneum, neque hoc nomine ullae apud Veteres celebrantur. Quanquam et esse video, qui ἕλος interpretentur χεῖλος ποταμοῦ, quod si hic recipiatur posse Naiadas intelligi. Caeterum Eleatidas Divas legisse memini, quanquam locus non succurrit. Expectabimus festivissime auctoris librum ab ingenio tuo meliorem. Salve plurimum meo et Heinsii nomine. Hagae Comitatensi. Anno CIƆIƆCIV. VIII Kal. Febr. |
|