Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend47. 1604 Jan. 6. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Danieli Heinsio Hugo Grotius S. Merito tibi irascor, quod tam pertinaciter nuper me fugeris: nec ignosco, nisi culpa emendetur. Ut scias igitur et paenitentiae et veniae locum esse cito te, ut coram causam dicas, cui uterque vacare iam possumus, dum auditoria quiescunt, et friget forum. Sin veniendi copiam eiuras, adero ipse iniuriae meae exsecutor. Vide tibi caveas ab illis hominibus, qui bilem habent, etiam quam venditent. En tibi IunghermanniGa naar voetnoot2, ut arbitror, literas, quas accepi cum eiusdem ad me, et Lingelshemianis. Salutem tibi ab illis asscriptam nuntiare paene supervacuum est, cum mea possis contentus esse: nisi melius fidis illorum voluntati, quos nunquam offenderis. Longi PoemenicaGa naar voetnoot3 nescio an audeam a te poscere, ne forte putes eo beneficio redemturum te offensiones meas. Sed heus tu, Iunghermannum illum suaviter decepistiGa naar voetnoot4: Soles nonnunquam mihi homini misero sine metu talionis in libris tuis magnitudine praeconiorum illudere. Ille quod arbitratur credo te familiaritatis consortio non minus mihi eruditionis, quam laudis affricasse, titulum unum ex illis quem mihi cum nugari libet perquam odiosus laudator imponis, ita adscripsit, quasi perpetuum Epitheton esset, aut gentilitium aliquod cognomen. Denique tu me facis omnia, cui multum debebo si posthac sodalis et congerronis tui εὐτέλειαν non contempseris. VI. Ian. Anni CIƆIƆCIV. Hagae Comitatensi. | |
Adres: E. Erntfeste Wijse Welgeleerde heere Daniel de Heins Professeur van beyde de talen inde Universiteyt tot Leyden. In de huysinghe van Raphelengh opde Breestraet. Loont den Bode. |
|