Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend46. [1603 einde]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.Pessimum commisi facinus, quod tanto tempore - et sane ut esset breve non potuit te absente mihi non esse longissimum - literis amicum non compellavi. Idque maxime vereor, ne forenses tricas mihi putes tanti esse. Fuit autem vel nunc certe mihi festinandum, cum te video isto cum homine magno ut sese aestimat literas commutare. An tu reris hunc sacrum, atque caelestem amorem minus habere aemulationis, et invidentiae, quam illi vulgivagi solent? An me vereri non putas, ne illum, Regio spiritu sceptra sibi votis admetientem praeferas homini misero, et cui satis sit in toga senescere? Sed tamen serio, mi Heinsi, nescis quantum illi ad arrogantiam, quod minime crederes - pervenerat enim ad summam - accreverit ex nescio qua dominiGa naar voetnoot3 pollicitatiuncula, qua nunc ita elatus est, ut nec se, nec quenquam noverit. Ex eo me non salutat. nam ego privatus scilicet parebo isti a ferula sua venienti. Habet hercule mirificam virtutem, quam ἀναιδείαν vocant: et ei nunc prostant omnia: nec dubium est, quin περιπλομένου ἐνιαυτοῦ facturus sit aliquid magni. Tu ergo recte, qui talem tibi fautorem in tempore concilias: Nam nisi ita consulimus rationibus nostris, timendum est ne et ego vulturiolus togatulus escam non inveniam, et teipsum ne tua quidem PandoraGa naar voetnoot4 prohibeat a fame. Haec libuit iocari, ne tam vastum posthac silentium esset. Vale, lux, et spes mea. Tuus admirator unicus
| |
Adres: Ed. Erntfeste hoochgheleerde Daniel Heinsius Professeur inde Universiteyt van Hollant tot Leyden. Op de Bredestrate ten huyse van Raphelengh. Loont den Bode. Op de keerzijde van een gelijktijdige hand: Meursius. |