Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend44. 1603 Jul. 21. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Clarissime Domine. Adeone tu me, quem certe eruditione immensum anteis etiam officiorum benignitate praecurris? nam hodie quoque occupasti me iam iamque scripturum: nec ego invitus tibi aut culpam hanc fateor aut gratiam debeo, quod prior inter- | |
pellasti inofficiosum illud silentium. Didici, didici iamdudum cedere, non quidem omnibus - nam non ita natus sum - sed Heinsio meo, quem nunquam ita amo, ut non simul admirer. Idque mihi in literis tuis modo accidisse sentio, quae me non minus suo lumine perculerunt, quam permulsere amoris lenissimo vapore. Unum me in dolorem dedit: quod de convasatione etiamnum cogitas. At certe dixeram, ne quid molireris, ante conventum Curatorum, hoc est praesentiam Neostadii, quem unum hactenus excuso. Quaeso, largire mihi hanc patientiam: tum si non tui habebitur ratio, potius tecum in exsilium eo, quam ut te prodam. Poemata mea revisere mihi hactenus non vacavit: nescis, mi Heinsi, quam totos mihi dies furetur ingratum illud Forum. Crede mihi et gratulare fortunae tuae. Longe aliud hoc est quam Academia. Nam lites nostrae, praeterquam quod homini etiam diligentissimo molestiam exhibent, et minime conveniunt ingenio tam pacato, qualia sunt haec nostra, tum offensarum apud adversarios plurimum habent, gratiae apud clientes parum, gloriae apud caeterum paene dixerim nihil. Vix ego emersi, ut paulo plus esse viderer quam caeterum vulgus togatulorum nostrae aetatis: idque actionibus aliquot quae satis feliciter successerunt. Tamen neutiquam labori par fructus est; et nisi per has salebras eo esset enitendum ut nos quoque essemus aliquando in Republica non aliena, plane sudores isti et vigiliae amico tuo perirent. Hoc enim tempore, quod scribendo cavendoque impenditur quantum rerum bonarum disci potuit, quas tu doces! Essem certe paulo magis philosophus, in Graecis paulo minus peregrinus; in antiquis vero moribus et Poësi et quicquid est Philologis aliquanto versatior. Haec cum cogito, quo me maerore affici putas, qui scis, quam liberali sim ingenio: quam mihi displiceant artes, quae, ut maxime non sint, tamen videntur sordidae. Solare me, si potes: tibi hunc maerorem meum commendo quo certe indies magis magisque conficior, Ipse non credas, quam haec mihi sint seria. Sed ad Poëmata redeo: vix puto e re mea fore, ut te absente, aut tuis ante vulgatis experiantur lucem: poteram latere sub tuo fulgore. Quid nunc commendabit illos, ut levissime dicam, abortus meos? Haec tamen ita dico, ut de abitu tuo nihil adhuc velim credere: tua prius vulgatum iri etiam sperem. Ita arbitror, multo mihi plus famae accessurum ex editione carminum tuorum, si mea Lectores tui tantum quaesiverint. Magnus ille Poeta diadematus egregie fefellit hiantemGa naar voetnoot1, scis quem velim. nihilo plus habet, quam meritus est. Nugas attulit: inanis redit. PandoraeGa naar voetnoot2 tuae gratulor, quae sola tanto viro potuit imponere. itaque nunc illa vere mihi, quod dicitur. Sed te mea lux quando videbimus? Vale 21. Iulii CIƆIƆCIII. Hagae nostrae. Tibi obligatissimus
| |
Adres: Ed. hoochgheleerde wijse voorzyenighe Daniel Heinsius Professeur van beyde de taelen inde Universiteyt van Hollant tot Leyden. Ten huyse van Raphelengh. Loont den Bode. |
|