Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend52. [1604] Mei 3. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot8.Cl. Domine Heinsi. Iussit me D. Neostadius ad te scribere, de re quae ad te non minus, quam ad ipsum pertinet. Est enim communis Academiae vestrae, cuius honorem scis Dictatoris sui flagitio profanatum. Cupit igitur D. Tuningium, et D. Baudium a te conveniri, ut tres qui simul isti convivio interfuistis, quod literarum nomini probrosissimum fuit, summa capita earum rerum annotetis, quae maxime scire D. Neostadium publici interest. Nam etsi ad ultima remedia veniendum non erit, moneri tamen debet vir ille, non alio magis nomine celebrior, si suam famam vilem habet, attamen parcendum fuisse honori Academiae, et muneris: deinde | |
nequid tale iterum posthac committat, fiducia sacrosanctae potestatis. Annotabitis autem ea maxime, quae in ancillam D. Scaligeri protervius dixit; nam quae illi cum D. Vulcanio intercesserunt, quanquam minime decent utriusque dignitatem, tamen inconsultum ira, et altercandi calor excusat. Ista autem in feminam dixit hand dubie non provocatus. Si quid tamen et de iurgiis istis memorabile succurrat, vestrum erit monere, si quidem D. Neostadio gratificari vultis. Nec est quod vos remoretur. neque enim testes in iudicium vocamini. sed suggeri tantum sibi Curator cupit ea, quae conscientiae illius in publico conventu obiicere possit. Etiam alii interrogabuntur. Vos quicquid scribendum videbitur - et Hercule licebit manum dissimulare - mittetis ad me aut si mavultis, paratum habebitis in adventum D. Neostadii - futurum dixit Iovis die -, cui occulte tradatur. Vale, literarum columen: et Clarissimos, quos dixi, collegas a me saluta. III. Maii. Tui admirator
| |
Adres: E. Erntfeste welgheleerde discrete Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt tot Leyden. In de huysinghe van Rapheleng op de Breestraet. Loont den Brenger. |