Belgisch museum voor de Nederduitsche tael- en letterkunde en de geschiedenis des vaderlands. Deel 7
(1843)–J.F. Willems, [tijdschrift] Belgisch Museum– Auteursrechtvrij
[pagina 110]
| |
Latynsche dichtstukjes der zestiende eeuwGa naar voetnoot1. | |
I.1.
Hic Agrippino mos dicitur esse colono,
Quanto plus senior, tanto pavor sibi major.
2.
Vos Meedenenses, volo producere testes,
Quo magis antiqui, tanto magis estis avari.
3.
Geldria quem genuit, tanto magis ille superbit,
Quo magis aetatem pertingit adusque senilem.
4.
Iste Leodinis mos est, et fabula cunctis,
Quo magis anosi tanto plus sunt truculenti.
5.
De Brabantinis vulgatur regula talis,
Quod magis incipiunt stultescere quando senescunt.
6. Floret in Hanonia, sic narrat publica fama,
Quanto plus senior, tanto prudentia major.
7.
Flandria quem peperit, quanto magis ille senescit,
Tanto plus omnem tollit de fronte ruborem.
8.
In Zelandinis vix fallit regula talis,
Crescit nequitia pariter crescente senecta.
| |
[pagina 111]
| |
9.
Quo magis Hollandos tardat grandaeva senectus,
Tanto plus dapibus operam dant deliciosis.
10.
Sed Trajectenses dicunt communiter omnes,
Quo magis antiquos, tanto magis esse dolosos.
Anglia fallaces gentes habet atque rapaces,
Francia perlaetas tamen omni fraude repletas.
| |
II.Ode Sapphica in truculentissimam furorem quorumdam sectariorum in Brabantia, Hollandia, Geldria et locis finitimis, qui peregrino nomine dicuntur Vive le Geuse. 1.
Hactenus sancti docuere Patres
Esse sacratam Domini synaxim
Corpus: hanc nudam blaterant figuram
Vive le Geuse.
2.
Templa majores statuere nostri,
In quibus laudent superos frequenter,
Templa ceu fedas reputant cloacas
Vive le Geuse.
3.
Ante complures pietate moti,
Numen extructis coluere mensis
Mysticis: aras quatiunt severi
Vive le Geuse.
4.
Desiit cantus melicus, sacerdos
Spretus, aspectum fugiens popelli
Luget horrendum: fora cuncta latrant
Vive le Geuse.
5.
Turcica Nonnas feritate sacris
Exigunt tectis, Monachos trucidant,
Faucibus totis sitiunt cruorem
Vive le Geuse.
| |
[pagina 112]
| |
6.
Vasa templorum rapiunt et aurum
Quodlibet, diri veluti latrones,
Igne consumunt statuas voraci
Vive le Geuse.
7.
Obvios passim lacerant libellos,
Sedulos patrum foricis labores
Mancipant spurcis, avidisque flammis,
Vive le Geuse.
8.
Prisca gens unum docuit decenti
More Baptismum, tenuitque ritus
Plurimos, formam faciunt recentem
Vive le Geuse.
9.
Quid moror? Christi violare sponsam
Non timent sanctum, varia referti
Heresi, regem metuunt nec ipsum
Vive le Geuse.
10.
Scilicet Regem loquimur remotis
Dissitum terris, violenter ergo
Seviunt, fredent, rabiunt ut ursi
Vive le Geuse.
11.
Quis rei finis? furiosa laxo
Semper an freno ruet hec Erynnis?
Exitus, quis sit, videant protervi
Vive le Geuse.
12.
Christe componas placida tumultum
Pace, vesanum pereat, nec ultra
Nomen in terris maneat nefandum
Vive le Geuse.
13.
Proh dolor! nobis satis est pericli
A truci Turca pharetris et arcu
Horrido, prestes Deus ut quiescant
Vive le Geuse.
| |
[pagina 113]
| |
III.In novum hujus aevi Antiochismum, hoc est, de immanissimis ac tirannice in Inferiori passim Germania grassantibus Hereticis, Lutheranis, Zuinglianis, Calvinistis, Anabaptistis, Iconoclastis, Evangeliomachis, et qui se exotico petulanti, et ad contemptum superioritatis usurpato vocabulo Vivent les Geuse, nominant, Epigramma. Quos habeant proavos clara brevitate docebo
Heretici, qui se Vive le Geuse vocant.
Antiochus legitur templum nudasse rapinis:
Sic spoliant aedes Vive le Geuse sacras.
Non impune tulit facinus crudele tyrannus;
Forsitan et penas Vive le Geuse dabunt.
Montani precio cumulabant schisma serentes:
Falsiloquos ditant Vive le Geuse viros.
Sevus in adversos Macedonius arma ciebat:
Prelia terribiles Vive le Geuse movent.
Biblia Porphyrius risit patrumque labores:
Biblia cum patribus Vive le Geuse premunt.
Arrius hostis erat monachis: pepulere feroces
Cenobiis monachos Vive le Geuse suis.
Schommate Valdenses clerum tractare solebant:
Schommate-sacrificos Vive le Geuse notant.
Nulla Leonistis illesa remansit imago:
Dant statuas rapidis Vive le Geuse rogis.
Vana Berengarius docuit de corpore Christi:
Impia sic hodie Vive le Geuse docent.
| |
[pagina 114]
| |
Inter ephemerides veterum versare videbis
Hinc traxisse suas Vive le Geuse phrases.
O igitur sanctam sobolem quae talibus orta
Patribus! o lepidum Vive le Geuse genus!
Quis dabit, ut timeant mutata mente flagellum
Vindicis effrenes Vive le Geuse Dei?
Regum corda manu gestat Regnator Olympi
His nisi precaveat Vive le Geuse ruent.
Concedant miseris sanos pia numina mores
Ut foveant priscam Vive le Geuse fidem.
Annorum ratio. Uit een Collectaneum Abbatiae Sti Trudonis, op papier geschreven.
C. STROOBANT, Pr. |
|