Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 52r]
| |
[6. Samuel Radermacher, Latijnse versificatie van hoofdstuk 4 van het apocriefe boek Tobias.aant.]Admonitio Tobaei ad Tobiam filium, Carmine reddita ElegiacoPercipe iussa patris memori pia pectore fili:
5[regelnummer]
Fac etiam studeas mente notare tua.
Quae mea sit cernis aetas miseranda senilis,
Quae nunc est morti facta vicina meae:
Tempus adest miserae ponendi taedia vitae:
Haud etenim longa
Ga naar voetnoot1est funeris
hora mei.
10[regelnummer]
Propterea angustae dum migro carcere vitae;
Te precor ut nolis immemor esse patris,
Ritè meum terrae condasve cadaver honore
Ga naar voetnoot2
Effice sis matri morigerusque tuae
Fac bone sollicitam ne matrem, nate, relinquas
15[regelnummer]
Quae genuit prolem te generosa suam.
Tu quia florescis viridi sub flore iuventae:
Aetatem matris exhilarato macram
Ergò velis haec ad summam contendere curam
Semper et haec memori mente referre tua.
20[regelnummer]
Fac Deus in te sit non inflammatus ab ira,
Terribili nec det libera frena bili,
Sed pia iussa Dei servare studeto supremi,
Ducito vitam quae crimine tota caret.
Omne Deus summo sic suppeditabit olympo.
25[regelnummer]
Omnipotens, nisi cum tollis ad astra manus.
Sed quae dona Deus largitur fac benè serves
Nec bona profundas parta labore patris.
Accumules nunquam congestos aeris acervos:
Nec sit collecti cistula plena boni.
30[regelnummer]
Quod superest, largè tu distribues in amicos,
Quos paupertatis tristia fata premunt.
Donantur sed qui nummi mortalibus aegris,
Sunt traditi domino qui regit omne Deo.
Aurea demissos bonitas in rebus egenos
35[regelnummer]
Haec hominem liberat mortis ab interitu.
Attinet ad nodi quod vincula firma iugalis
Atque simul socii foedera casta tori.
| |
[Folio 52v]
| |
1[regelnummer]
Seligito iustam sociam tibi foedere iunctam.
Quae dominum puri cordis honore colit:
Quae simul Isacida stirpe est prognata piorum,
Quos decet altisoni iussa tenere Iovae.
5[regelnummer]
Non sociam quae sit de nostra stirpe aliena,
Nos etenim vatum stirps benedicta sumus:
Tu rursus fili vigiles huc vertito mentes.
Quae veteres fecerint grandia facta patres,
Externas veluti socias tempsere parentes,
10[regelnummer]
Communione simul qui caruere mala.
[-Hinc est q] Et duxere domum socias sibi foedere nuptas,
Hinc est quod natos hae peperere pios.
Si veteres morum patres probitate sequaris:
Et vitam ducas in pietate patrum,
15[regelnummer]
(Crede mihi) tali quoque prosperitate frueris,
Et Deus efficiet dona videre tori.
Ante oculos tibi proponas exempla aliorum,
Pensiculato simul commoda corde tua,
Quod tibi tu fieri non vis ne feceris altri:
20[regelnummer]
Nam nihil impunè crimina prava carent;
An sint patratae venialia crimina culpae,
Supplicio tamen haud culpa carere potest.
Hoc genere es fili mi prosignatus honesto,
Stemmate divinae gentis et ortus ades,
25[regelnummer]
Te decet immunem vitiorum degere vitam,
A macula, Deus hoc execrat omne malum:
Te facilem fili et carum praebebis amicum,
Omnibus ergo bonis semper amicus eris,
Nullius ingenio contrarius esto, sed illud
30[regelnummer]
Cuilibet in verbis cedere ritè decet.
Hinc tibi magnificum quoque conciliabis honorem:
Turba et amicorum tempore maior erit.
Mortiferam ut pestem devites ebrietatem,
Quae tradit acerbae corpora mille neci.
35[regelnummer]
Quae quoque venturi properantia tempora fati.
Ebrietas urget fons et origo mali.
Luxuriosa tibi gula nec sit amica sodalis,
Frugalitas vitae sit tibi Chara tuae.
| |
[Folio 53r]
| |
1[regelnummer]
Tempore quae parvò magnos facit aeris acervos,
Et quae vectigal nomine dicta fuit.
Multa tibi scitu quicunque salubria narrat:
Haec subito memori corde reconde tuo.
5[regelnummer]
Inprimis venerare Dei sacra numina Christi,
Et Dominum timida voce vocato Deum:
Continuo Deus ut tua consilia ille secundet,
Omnia quò tua sint à benedicta Deo.
Haec benè fac fili figas in corde capaci,
10[regelnummer]
Ne documenta patris oblivione cadant.
Ga naar voetnoot3Efficiam
iustè quaecunque dabis mihi iussa,
Haec ego nec ventis talia verba dabo.
Frater tuus Samuel.
Haec boni frater cape scripta chare.
15[regelnummer]
Consulens, nam non operae peperci,
Illa sed feci minus oscitanter.
Sedulitate.
| |
[Folio 53v]
| |
Tobiae caput quartum elegiaco carmine redditum à Samuele Radermachero |