Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 54r]
| |
[7. Johannes Vivianus, Brief aan Justus Lipsius met gedicht over de dood van zijn zoontje, januari 1592.aant.]Jo. Vivianus J. Lipsio Ga naar voetnoot1Salve Plurimam mi Lipsi. Te ut participem faciam mei luctus, Versiculos mitto, in quibus si quid stridulum, in calente moerore fusos ignosce. Puer erat quinquennis, in quo optimae indolis igniculi iam apparebant. Nunc hoc tantum, Versiculos. Salve iterum amicissime Lipsi Aquisgrano 28 Januarii 1592. O Alme Deus, ô numinis
Potentiâ haud effabili,
Non satior unquam te prece,
10[regelnummer]
Gemituque grates plurimo
Fundens, anhelans te alloqui.
Nam seu benignam dexteram,
Quam sentio saepissimè,
Extendis: hac sive in sinum
15[regelnummer]
Velut reductâ, corripis,
Quod saepiusque sentio;
Agnosco providentiâ
Conditum amorem. utrumque mî
Immensum, et haud effabilem.
20[regelnummer]
Sic mî benignè hunc flosculum
Dederasque prolis, sed frui
Languente tantum ut flosculo,
Mî providusque hoc gaudii
Moerore multo temperans,
25[regelnummer]
Alia volens spectarier,
Aeterna, vera, quae prior
Animula dulcis possides,
Animula pars nostri tenes.
Quantula voluptas, quae hîc capi
30[regelnummer]
Quantulave rebus gloria
Surgit caducis! omnia
Volvas, revolvas, quid nisi
| |
[Folio 54v]
| |
Orientia, occidentia,
Ambigua laeta tristium?
Mens ubi quiescis? hîc nihil
Genî tui, vel Indolis.
5[regelnummer]
Sed praeter hoc unum, chori
Pars esse delecti Deo,
Chori qui imago est illius
Qui vivit aeternum Deo.
Ga naar voetnoot2
Cui qui omnia est, est omnia.
10[regelnummer]
Ast hic rudimentum, imbui
Amore, amore assurgere,
Moveri ab alto spiritu
Haurire ab imo spiritu
Alloquia vitae, unà dapem
15[regelnummer]
Fruique, vitam quae novam
Vitam ad perennem coelitum
Magis magisque permovet.
|