Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 51r]
| |
[5. Johannes Arcerius, twee anagrammen van de naam Joannes Rotarius met bijbehorende epigrammen.aant.] Jωannes Rotarius. Epigram.
In CHRISTO nostrae est electio firma salutis,
5[regelnummer]
Quae fluit aeterno consilio ecce DEI.
Gratia sola facit nos dignos numinis illa
Aeterni, quae nos eximit exitio.
Illa quidem nostris abscondita sensibus, an non
IN CHRISTO nobis est revelata salus?
10[regelnummer]
Quam gratis confert electis omnibus, atque
Per verbum vocat hos iustificante fide.
Quae haud peritura unquam, at semper conservat in illis
SPIRITUS hanc sanctus, quos renovatque datus.
AT NISI SERVOR ANΩ, dicis, mihi causa salutis
15[regelnummer]
Sola meae, in CHRISTO AT NISI SERVOR ANΩ.
aliud Epigram.
Multi opibus gaudent magnis, qui ornantur ab illis
20[regelnummer]
In orbe quamvis pessimi.
Pauci ornant veris animi virtutibus illas,
Pietate vah paucissimi.
At TU ORNARIS ANΩ pietatis dotibus an non
EIS? nihil qua ornatius.
25[regelnummer]
Macte illa quae res exornat in orbe caducas,
Bona nam sine illa pessima.
J. Arcerius.
| |
[Folio 51v]
| |
Anagramma nominis mei per D.Jo: Arcerium |
|