Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 50r]
| |
[4. Johannes Radermacher, Latijnse versificatie van het verhaal van de zondares uit Lucas 7.] Ga naar voetnoot+Ex capite septimo Lucae Historia de peccatrice carmine Heroico reddita.[Links:] Tempore quo Christus terrenis vixit in oris,
Per varios casus, per multa pericula vectus
Languores hominum varios curavit acerbos,
Multaque per latam fudit miracula terram,
5[regelnummer]
Quo se progeniem summi probet esse parentis:
Inter cuncta tamen minimum non esse videtur
Crimina quod Mariae (quae Magdalena vocatur)
Suppliciter tristis delevit cuncta benignus.
Namque rogabat eum Pharisaeus, lurida toto
10[regelnummer]
Corpore quem foedis maculabat lepra figuris,
Illius ut laetae peteret convivia coenae:
Nec renuit Christus, sed amici tecta subivit,
Accubuitque toro, dapibusque epulatur opimis.
Ecce autem mulier (quam plurima noxia vitae
15[regelnummer]
Crimina mordebant) poenae haud ignara futurae,
Cum vidisset eum leprosi tecta Simonis
Intrasse, et multis sese ostendisse benignum,
Nullam passa moram, studio correpta videndi
Huc properat, gemitusque graves de pectore ducens
20[regelnummer]
Attulit Assyrio spumantia vascula Nardo,
Et simul ante pedes Messiae poplite flexo
Corruit, amplectens eius vestigia supplex,
Irrigat atque pedes lachrymis liquentibus, atque
Crinibus extergit passis, dein mollia sanctis
25[regelnummer]
Oscula delibat pedibus, fractoque alabastro
Unguentis latè plantas redolentibus unxit.
Haec ubi vidisset Pharisaeus, talia secum
Mussitat, et tacito iamdudum pectore versat,
Hic si vaticinans esset, verusque Propheta,
30[regelnummer]
Quae, vel qualis eum tangit muliercula, sciret,
Est etenim culpis haec inquinata nefandis.
Illi Christus ad haec dictis respondit amicis,
Est aliquid, Simon, quod me tibi dicere oportet,
Auscultato igitur, puro et rem pectore conde,
35[regelnummer]
Nec mea dicta nega placidas dimittere in aures:
Ille autem: Da Christe mihi cognoscere verum
Et praebebo tuis facilem sermonibus aurem.
Tunc Dominus placida sic tandem voce profatur:
Mitis obaeratos quondam mutuator habebat
40[regelnummer]
Fortè duos, quorum primus quingenta, sed alter
Quinquaginta illi debebat drachmata tantùm,
Sed cum non poterant persolvere debita, tandem
Creditor insontes et opis miseratus egenos
Protinus ambobus sua debita cuncta remittit:
45[regelnummer]
Dicito nunc igitur, tibi quid Pharisaee videtur,
Ex his uter herum magis amplectetur amore?
Respondit pharisaeus ad haec, et talibus infit:
Arbitror, hic, in quem Domini stat gratia maior.
Tum super haec Christus verbis respondet amicis,
50[regelnummer]
Ritè, Simon, dixti, nec te mens vana fefellit.
Dein sese moestae convertit ad ora puellae,
Continuitque gradum, roseoque haec edidit ore:
Aspicis ut sedeat mulier? lachrymasque profundat?
Intravi sociis vestras comitantibus aedes,
55[regelnummer]
Non pedibus lymphas vivo de fonte dedisti:
Haec orans veniam supplex, genibusque volutans
Incubuit, plantasque meas largo imbre rigavit,
Detersitque sui capitis mox crine soluto.
[Rechts:] Non mihi blanda dabas admotis oscula labris:
60[regelnummer]
Haec, simulatque pedes in primo limine fixi
Impressit nostris mille ac mille oscula plantis.
Non perfudisti liquido mea tempora Nardo.
Haec è thesauris varios deprompsit odores.
Nardumque et casias, auramque fragrantis amomi,
65[regelnummer]
Pronaque permulsit nudatas unguine plantas.
Quapropter tibi dico Simon (tu crede loquenti)
Condonantur ei peccata gravissima multa,
Ardenti quoniam valdè dilexit amore.
Tum vultu demum placido respexit egenam
70[regelnummer]
Et dixit, mulier, tibi culpa remittitur omnis.
Quas postquam Christus fudisset pectore voces,
Omnes qui mensae simul accubuere Simonis
Attonitis haesere animis, atque ora tenebant
Conversa in Christum, mirantes maxima facta.
75[regelnummer]
Et pariter tacito sub pectore talia mussant,
Ecquis hic est, coelo cui tradita tanta potestas,
Ut miseris etiam sua crimina cuncta remittat?
Haec ubi dicta: venit Christi sententia laeta
Dicentis: Mulier, tua te fiducia salvam
80[regelnummer]
Fecit, iam veterum famam restingue malorum,
Utere pace tua melior iam, vade valeque.
Παντοτε δοξα θεω Joannes Radermacherus. | |
[Folio 50v]
| |
Historia De peccatrice carmine Heroico reddita ex capite 7.o Lucae. |
|