Friesche rymlerye
(1681)–Gysbert Japicx– Auteursrechtvrij
[pagina 14]
| |
Fargmentum. De literis Frisicis.Caput. I.INcipiemus autem a literis, cui cum duo potissimum accidant, figura & potestas, de Figura prius dicendum erit. Figuris & characteribus, qualibus usi fuerint majores nostri in obscuro est. sed non dubitamus, quin Graecis characteribus, ut Asiatici omnes populi usi sint. Graecorum enim characteres ad exprimendam linguam suam maxime erant idonei; quod Suffridus Petri, alyque Historici testantur. Quos paulatum deinde a diversis populis prolibitu mutatos fuisse credibele est. Gotthi autem, quorum aut coloni aut suggeneres fuimus, characteres Graecis ita similes, ut ab iis mutuatos esse manifestumsit. Mag is autem diversos habuere Saxones. Fris ones autem, cum ea lingua pene usi sint, credibile est, si non eosdem, similes tamen aut Ghoticis aut Saxonibus habuisse. Ut inde conjecturam facere possis. Utriusque Alphabetum tibi exhibemus, quos si conferre libeat, cum majorum nostrorum literis, quos ex veterum sepulcrorum in scriptionibus confectos & hic subjectos, si cum iis contuleris verum esse cognosces, utrumque & hos ex Gotthicis & illos & Graecis characteribus profluxisse. Hoc probant non modo infinita verba & Graecismi quos Frisica lingua etiaminum usurpat, sed etiam veteris linguae Ghoticae Fragmenta, Graecis characteribus scripta, quale testamentum se habuisse testaturGa naar voetnoot* Joannes Matalius Metellus. Et Joachimum Hopperum Orationem Dominicam pricis literis Graecis scriptam habuisse, & vidisse se scripsit Stephanus Vinandus Pighius. Postremo Ruteni & Prusci etiam hodie Graecis literis utuntur, quales ipsum me vidisse memini. Tandem Romani hasce | |
[pagina 15]
| |
Provincias debellassent, didicerint primum Franci, & ab illis reliquos populos literis Latinis uti. | |
Caput. II.POtestas literarum in ipsa pronuntiatione & sono consistit. Sunt autem literae duplices, vocales & consonantes. Vocales sex, A.E.I.O.U.W. De vocalibus igitur primum dicemus. A. principium & caput Alphabethi: ejus sonus duplex est, brevis & longus. A. breve simpliciter congruo oris hiatu solo spiritu pronuntiamus, idque aut cum aspiratione, ut in Aesgha, Friha, Slachta; aut sine Aspiratione, ut Banna, Delta, Fera, & similia penein A. desinentia. A. longum est, quod spiritu ex intimis faucibus du cto pronuntiamus, quasi duplex AA. quod & doctissimus Vulcanius, in Notis suis ad literas Gothicas a Ghotis, quorum lingua cum nostra maxime participat, per duplex CC. scribi affirmat; colget, gccrea, pro alget, glarea. Unde mihi non vana suspicio injecta est, veteres Gotthos, A. longum non per duplex A. hac forma aa scripsisse, quod transscriptor libri argentei, cujus mentionem facit Vulcanius, non intellexit. Majores autem nostri duplex AA (ut ex antiquis legibus Frisicis tam impressis quam manuscriptis, quarum contulimus exemplaria, intelligimus) aliquando A. longum pronuntiabant, ut duplex AA. ut Wrald, Had, Waxie, Fanlie: aliquando ut AU. modice ad sonum, quo Saxones A. & Hebraei Koph. pronuntiant, deflexo, ut in Haud, Saun, Waud, Kau, quod magis intelligunt, qui Frisice norunt, quam nos scribendo exprimere possumus. Haec longi & brevis A. differentia, tanti apud nos momenti est, ut sola ejus pronuntiatio vocum differentias conftituat, ut, Aalle per duplex AA. est nomen proprium; per breve A. Significat omnes. Waalle per duplex AA. significat calfacere, per simplex A. munimentum. Gaalle per duplex AA. significat flere, per simplex A. fel, & similia. Illud porro notandum est, quod nomina propria & appellativa, item verba infinitiva, quae nunc quidem pronuntiamus per E. ut Schelte, Here, Rjuchte, Fjuchte, veteres semper pronuntiabant per A. ut ex antiquis instrumentis & libris manifestum est, ut Schelta, Hera, | |
[pagina 16]
| |
Rjuchta, Fjuchta, &c. Veteres Latini duplicem hujus literae pronuntiationem habuerunt quoque sed characterem non habuerunt quo exprimerent, ut antiquae inscriptiones nos docent, in quibus invenimus frequenter Waarus, Ahaala, quamquam dici posset fabrile vitium fuisse, quod nos hic non discutimus, nisi circumflexu aliquando superposito. Tanto feliciores sumus nos Barbari Latinis. | |
Tertium Caput.SEquitur secunda vocalis E. cujus triplex pronuntiatio apud nostrates invenitur. Brevis est quam simplicitur ore modice deducto absque hatu vel tractu pronuntiamus, quae Graecis, Gotthis, atque ipsis antiquis Saxonibus Graeco Y. notatur, ut in Nelle bern orten Yten &c. Etpronuntiatur quidem Y. nonnunquam simpliciter ut E. ut in vocabulis quae modo posuimus, nonnunquam vocalibus juncta A. & O. praecipue sonum eorum non.... flectit & mitigat. Siquidem ponatur & ante A. flectit E. quasiabsorbet A. ad proprium sonum & quasi eo miscetur. ut in verbo East, Gea, Zead, quae in antiqua Saxonica Lingua & Anglica moderna frequenter occurrunt, ut in Weald, Eale, Eathe. Verum in ea pronuntiatione solebant veteres E. in sublimari spatio super A. pingere dextrorsum ut Hebraei vocales suas sub consonantibus notant. Si postponitur deflectit sonum ad vocalem I. ut in verbis, Slaen, duaen, tiaen, bael, suael. Similiter si ponatur E. ante O. reddit, sonum paulo leviorem, quam O. Ut in verbis Freond, Sneond, Treond, ut in Anglo-Saxonicis Georue, Scheolden, Geleorden; quae omnia nunc usus mitigavit. Si post ponatur reddit sonum literae O. obtusiorem, ut Oen, Stoele, boeck, roede, lioede, goede, tjoede. E. longum veteres Gotthi scribebant per H. & pronuntiabant ut duplex EE. ut Anonymus auctor notarum ad Argenteum Codicem Ghoticae Scripturae elegantissime docet. Quod si Graeci nostri, qui etiam nunc H. per I. pronuntiant, ignorarent H. per duplex EE. non I. efferendum esse, ut certe in hac clara luce literarum ignorare non possunt, ad Ghottos & Frisones nostros ablegandi essent, ut non H. suum, sed & diphthongos a nobis recte pro- | |
[pagina 17]
| |
nuntiari discerent. E. longum autem pronuntiamus, ut in verbis, Greten, Creva, Hera, Euue, Schrene, &c. Quae usu magis, quam scriptu discimus. Latini etiamsi E. quoque longum habeant, characterem tamen non habent, quo exprimant, sed duplex EE. scribere cogebantur, ut Lipsius de recta pronuntiatione Cap. vii. docet, sed lineam longo E. superscribebant, ut quidem Terentianus Maurus docet. | |
Caput IV.TErtio loco succedit I. Litera, quae non unis castris mancitat, sed nunc ad Consonantes, nunc ad vocales transfugit. De vocali prius dicemus, quae duplex est, brevis & longa. I. brevis est vocalis spiritus quae dentibus propemodum pressis & extremalingu ae parte compacta pronunciatur. Ejus forma omnibus gentibus prope communis est, & simpliciter ut I. pronuntiatur, ut in verbis winster, Fird, Winne, Fine, Sine, Wird, Bird. &c. Duplex I. sive I. longum veteres Gotthi duplex II. parvum scribebant hac forma II. & tanquam duplex II. pronuntiabant ut Wiina, Wiita, Piilen, Iira, Wiisa, Miiren &c. I. consonans cum reliquis vocalibus praeposita consonanti vocem fungitur & cum iis sonum reddit perfectum I. ante A. ut iara, ialta &c. I. ante E. ut iette, iaenjerde, ierre, iemme. I. ante I. ut iislijck, jieren. I. ante O. ut joure, joen, jorryt. I. ante U. ut tiurrie, tiuster, tiurne. Porro quod maxime notandum est, peculiare quodammodo est nostratibus ubi Belgae duas vocales speciatim pronuntiant, ibi I. consonans interserere, vel etiam vocali & consonanti interponere, nam ubi Belgae pronuntiant, Waken, garen, faren, slepen, nos pronuntiamus, Weckien, gerrien, ferrien, slyppien &c. | |
Caput. V.QUarta in ordine litera est O. quae majoribus nostris ante aliquot secula suit familiarissima, nam pro A. plerumque O. pronuntiabant, ut pro landt, londt; Schot pro schat, ut postea dicemus. Illud duplex quoque est O. magnum & parvum, | |
[pagina 18]
| |
an vero una eademque forma apud veteres scriptum fuerit, equidem ignoro. O. simplex est, quod ore modice deducto, pronunciatur, ut londt, loga, molla, ponda, conna. O longum est quod spiritu ex imo gutture deducto cum tractu quodam pronunciatur, ut in moorda, oorda, roolljen, boolljen, woopen, &c. Si vero vocalibus jungatur E. & V. sonum corum flectit, ut modo in Diphthongis latius dicemus. | |
Addit in margine noster Author.HIs tertium O. addi potest exilius & inter O. magnum & O. parvum quasi medium sit, ut in verbo Honne, quod non pronuntiandum est, ut Houne, nec cum E. ut Hoene, & alia. | |
Caput VI.POstrema est & vocalium quasi agmen claudit vocalis U. quam veteres Gotthi & Saxones per I. ut Graeculi quidam, fed per U. ut egregie notavit author Anonymus in notis ad librum argenteum. U. autem breve pronuntiamus ore constructo labrisque prominulis ut in verbis Sumer, Luna, Stupa & similibus, ubi vero V. longum pronuntiandum est, duplex VV. ponunt ut in verbo Huus, Cruus, Luus, uure, &c. quo loco Graeci OU. usurpant, ut in verbis Ougustos, Roofos, Jounios. Latini simplex U. cum circumflexo ponunt, & V longum pronuntiant, ut Fractus, partus. Item in antiquis inscriptionibus, Muuscia, Juusteia. Germani vero V. maguum pronuntiaturi V. simplex scribunt & circumflexum addere solent, ut, in Brûder, Mûder, Schûlen, &c. Aposterioribus vero duplex V. inventum fuit, quod Ghotti quidem non habent, sed posterior aetas tanquam Gotthicae linguae maxime necessaria invenit, & in veteri Saxonico Alphabeto videre licet, nam in lingua nostra Frisica caeterisque ab duplici VV. verba quaedam recte pronuntiare non possumus, quod illi facile intelligunt, qui Frisice norunt, ut in verbis Jouuir, Houuen, Brouuen, Liuua, Schriuuen, &c. in quibus posterius V. parum ab est quin conso- | |
[pagina 19]
| |
nantis vicem fungatur. Quaedam etiam vocabula ab U. incipientia, ita cum affectu & differentia quadam inter V. parvum & V. magnum sunt pronuntianda, ut sensum exprimat, nam in verbis Wrad, Wroegen, waexen, wrield, cum V. magno sunt pronuntianda. Contra, Wied, Wijtten, Wiedselen, Waexel, Winster, ut V. parvum. Denique differentiae causa inter V. parvum & V. magnum, quod vocabula ab V. parvo incipientia, ut in aliis linguis, ut F. pronuntientur, solaque illa distinctio vocum significationis discernit, nam Vet, Vat, Veren, Veint, Vijf, Villen, Vollen, per V. parvum scriptum significant Adeps, vas, navigare, puerum, quinque, pellem, detrahere, implere. Per duplex VV. scripta significant, Lex, Quid, Custodire,...... Mulier, Velle, Lana & similia. | |
Caput. VII.NUnc ut de Diphthongis dicamus restare videtur, in quibus nec Latinis nec Graecis ipsis cedimus cum non diphtongos modo & triphtongos habeamus. Sunt autem Diphton. gi, queis veteres Frisii, Saxones & Angli usi sunt sex AE. EA. OE. & EO. EI. AV. & AI. & OV. De quibus singulis nunc dicendum erit. Diphtongus AE. non tam frequens est nobis Frisiis quam aliis gentibus, habemus tamen & pronuntiamus non ut Latini sed simpliciter ut AE. ut in verbis Sl en, duaen, aefte, &c. EA. Diphtongus EA. nobis & Anglo-Saxon bus familiarissima est, nec verb a nostra quae pronuntiamus ut veteres Latini suum AE. commodius efferimus, quam per EA. ut in verbis Gean, Clean, Stean, Feana, Teana, Ealle, Eale. Et funt quaedam vocabula nobis in usu ut Eale nomen proprium & alia similia, quae nemo recte pronunciabit, nisi cum cura diphtongum illum exprimere didicerit. Nec facile reperias vocem in lingua Zelandica, Brabantica, Germanica, Saxonica, qnae ita pronuntietur, nisi Germanorum Geen, i e. ire. Batavorum olitrices, strigae circumforaneae etiam aliquando exprimunt. Diphtongo OE. frequenter quoque utimur, quae & Germanis & omnibus Saxonibus familiarissima est, nobis autem in verbis Oen, Tjoen, joen, &c. quae passim occurrunt. Diphtongum EO. Angli & Saxones nobiscum commaunem habent peculia- | |
[pagina 20]
| |
rem pene ab omnibus gentibus, nec facile invenias verbum in Germanica Belgicaque lingua, quod per EO. efferatur. Et quanquam difficillima sit, pronuntiatur tamen, & infantes nostri balbutientes, eam pronuntiare possunt, ut in verbis Theode, Feod, Geleord, Freore, & alibi. Diphtongus EI. nobis ut & caeteris Belgis pronuntiatur, ut in verbis Reisen, Leisen, Deisen, Ei, Mei, nei, &c. Diphtongum AV. Frisica Lingua maxime amat & frequenter ea utimur ut in verbis Laugien, Lauua, Onderhauua, Suauva, quae duplex apud nos est, persecta cujus exempla modo dedimus, & inperfecta sive exilis in qua postremum V. in A. pene mutatur. Et ut A. longum effertur, ut in verbis Haud, Saun. Diphtongus AI. apud nos frequente quoqne in usu est, ut & apud alios Belgas, quam pronuntiamus recte & leviter, pro ut scribitur, ut in verbis Claien, Graien, Daien, &c. Saxones & Oost-Frisii ac Groningenses eam plane corruperunt, & Hebraico Coph pronuntiant, per O. nimirum obtusum ut in verbis Maien, Draien, &c. usu venit & norunt, quibus illa lingua nota. Postrema inter Diphotongos ponitur OV. qua caeteri quoque Belgae & Germani utuntur, ut in verbis Houuen, Trouuen, Schouuen, Vrouuen, & aliis infinitis, sed non tam clare & perfecte pronuntiant ut nostri quod planum fiet illis, qui a nostris pronuntiari audiunt, Jouuer, Fiouuer, &c. Triphtongis etiam in pronuntiatione linguae nostrae utimur, cum E.O. & V. una sillaba simul pronunciamus, quod quidem exteris hominibus valde difficile, imo impossibile videtur; nostrates tamen facillime & cum gravitate quadam pronuntiant ut in verbis Freoundt, Schreound, Treoundt, Greoun, Greould, & similes. Diphtongum EV. Frisica lingua vix aguoscit, exceptis paucis, ut in verbis, Greuue, Seuue, Euue, quae propria nomina sunt, in Appellativis raro invenitur. Et haec quidem de vocalibus & diphtongis dicta sint; nunc de reliquis consonantibus dicendum erit. | |
Caput VIII.DE consonantibus pauca nobis dicenda sunt, cum eodem pene modo, quo & caeteri Germani pronunciemus, nam quod B. attinet leniter pronuntiamus, & satis clare. A. litera. P. distinguimus. inter C. & K. parum differentiae statuimus. utimur | |
[pagina 21]
| |
tamen lis magis pro libitu cuiusque quam lege aut ratione. D. & T. inter se quoque differunt, quamvis T. frequentius, majores nostri usi sint, nbi nos D. servamus. de quo postea dicemus. F. & PH. an veteres usi sint ignoramus, quamquam in Gotthica & Francica lingua ejus vestigia supersint ut in verbis Apheldra, Phenning, Phafh & omnibus pene verbis in quibus Germani nunc PF. utantur. ut Psenning. Pfafh, Pfaren, & alibis H. sine aspiratione majoribus nostris tam frequens fuit, ut vix verbum pronuntiarent, quin aspirationem adderent, maxime post D.T. & R. ut in verbis Thot, Thiad, Theo, Thi, &c ut postea dicemus. Imo propria nomina ab I. incipientia aspirabant, nam ubi nos Jelte, Jelmer, Jarich, Jarre, majores nostri Hjalto, Hjalmer, Hjarich, Hjarre, pronuntiabant, adeo quidem, ut veteres Saxones TH. peculiari charactere scripserint, ut ex eorum Alphabeto contra, &c.
Reliqua Desiderantur.
In verbis Sljoeucht & Rjoecht monosillabis occurrunt quatuor vocales. In Smiaeount, id est Smient, occurrunt quinque. |