Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2125.
| |
[pagina 77]
| |
esse, quandoquidem hoc modo Inventorum actorumque vestrorum particeps fieri spero. De meis nihil equidem polliceri audeam: si tamen occurrerit quod judicium vestrum subire aliquo pacto mereatur communicabo lubens idque vel praecipue mei interesse arbitrabor. Proximum biennium hic in patria exegi, confirmandae valetudinis causa. Itaque magnam temporis partem otiosus sum, neque ita tamen ut non gratissimis studijs aliquid interdum deciderem. Nuper etiam microscopiorum constructioni animum applicui, nova illa observatione excitatus, qua semen Animantium animalculis vivacissimis refertum apparuit, cujus primus auctor HammiusGa naar voetnoot2) quidam perhibetur, Leidae studiorum causa degens. Spectavi hoc aliquoties non sine Admiratione, multasque alias deinceps rerum minutias expendi etiam in lignorum sibrisGa naar voetnoot3), quas et ipsi diligentissimi tibi pervestigatas doctissimo commentario testatum fecisti. Paucis post hunc diebus Galliam repetere constitui, ubi siquid ad me literarum dare placuerit, ijs inscribes regionem aediumGa naar voetnoot4) quibus habito uti hic subjeci. Vale vir Clarissime non aegre feres quod serius rescribo, Literae enim tuae nescio quo fato, non nisi per menses aliquot postquam scriptae fuerant, in manus meas venere. Dat. Hagae Com. 6 Jun. 1678. |
|