Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2116.
| |
[pagina 57]
| |
Cum vero mora Luminis istam irregularitatem apposite explicet cujus non alia huc usque dari potuit causa nec quisquam in reliquo Coelo ejusmodi hypothesi repugnare compertum sit, in eam excolendam, et ulteriori experienta confirmandam, et illustrandam incubuimus. In quem finem observatae sunt et comparatae quaecumque habere potuerunt immersiones 1mi circa quadraturam priorem, quae quidam ob Inclementiam Coeli paucissima contigerunt, eaeque propinquae ☍, ☉, ♃, ac ea propter huic negotio non admodum opportuna, nihilominus intervalla earum sensibiliter breviora errant mediis, satisque probabant nos accessione ad Jovem, radiis obviam eundo Luminis appulsum praevenire. Ad emersiones deinde ejusdum primi Satellitis attendebatur, quae apprimè expectactioni satisfecerunt praecipue eligebatur aliqua accurratè observata die 11 Septembris H. 9.5 5′ anni hujus 1677. conferenda cum illis quae haberi possent terra ultma □am promota; cui correspondens determinata est praecedente 6 Decembris hujus ejusdem anni, quando umbra 1mi observata est in medio disci Jovis h. 5. 4′. Terra inte has duas observationes recessit a Jove 1.¼ semid. suae orbitae pro quo intervallo inventa est tardatio luminis 12 min. quae quidem aliquanto minor est ea quam supposuimus, et certe in semicirculo accessionis terrae aequalis ejusmodi. Luminis proveniebat majuscula, quod tamen optimè conciliatur si supponamus Satellitem in perihelio Jovis esse celeriorem ut alias observavimus et praeterea fateri oportet in observatione ultimâ unius alteriusve minuti errorem latere posse. Sufficit hypothesim confirmari ex eo quod accrementum, et decrementum irregularitatis istius pergat convenire cum accessu, et recessu terrae a Jove. Ut jam decem habeantur intervalla quae inversis terrae Jovisque sitibus eodem tenore moram Luminis evincant. Et haec de Satellite 1o a cujus solius phaenomenis hanc doctrinam luminis dependere credidi usque dum Dominus Cassini firmis rationibus et acuratis 12. annorum observationibus maculam in Jove idemtidem conspicuam eidem globi Jovialis loco fixam inhaerere demonstraret ejusque revolutiones ad tertia usque minuta determinaret, quod mihi novas spes aperuit habendi ex dicta macula aliquid Lucis pro theoria Luminis unde 7. et 12. Septembris observationi ejusdem invigilavi, et determinavi appulsum ejus ad medium disci 7a quidem Septembris h. 8. 54′ et 12. h. 8.6. Elapso 8 Decembris D. Cassini et egoGa naar voetnoot3) simul observavimus h. 5. 41′ maculam nondum pervenisse ad medium, et quantum licuit per nubes, et exilitates dictae maculae, jam more suo evanescentis judicavi appulsum ad ipsum medium disci Jovis h. 5. 49′ ita tamen ut potius acciderit post dictam horam quam ante nam vidi eam distinctissime in minuto 52 necdum potui certus esse eam medium praeteriisse. ne tamen mihi favere videar, tutius assumo appulsum ejus ad medium accidisse | |
[pagina 58]
| |
h. 5. 49′ quae hora collata cum 12 Septembris ex quo tempore macula juxta numeros D. Cassini peregit 210 revolutiones terra vero elongata a Jove 1¼ semid. orbitae seu intervalli Solis a nobis, dat tardationem luminis 14 min. et si quae revolutiones Jovis accelerent ob perihelium adhuc illud accedet tardationi Luminis. Ut hac observatione plenissime sit satisfactum illis qui post consensum tot observationum satellitis 1i adhuc simile aliquid phaenomenon desiderabant in reliquo Jovis Coelo cui omni haec nova aequatio luminis communis esse deberet. Nec praetereundum quod in collatione observationum reliquorum satellitum manifesta appareant hujus irregularitatis vestigia, quando plures simul conferuntur. Ut non vere dici possit hypothesin hanc non convenire cum reliquorum Satellitum phaenomenis quousque maxima pars observationum in illius favorem inclinent. |
|