No 275a.
R. Paget à A. Colvius.
[mars 1656].
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Reverende atque amicissime Domine Colvi.
Ut tester quantum me affecerit chartula multis nominibus gratissima, revera novellae sidereaeGa naar voetnoot1), quas authorisGa naar voetnoot2) nobilissimi jussu mihi tradidistiGa naar voetnoot3), Carmen hocGa naar voetnoot4) qualecunque è venulâ nostrâ, flevili sane atque pauperculâ profudi; seu potius, quae nostra est in hoc genere tarditas, guttatim expressi. Id si tibi non prorsus oculis ejus indignum videatur, ceu redhostîmentum, beneficii accepti vice, cum tuis ad eundem transmittendum exhibeo. Quid si generosissimus iste heros, promissi perquam liberalis memor, nos hîc etiam aliquando arcanorum istorum, quae primus propalare coepit, epoptos efficiat; ut quod illi nunc lubenter meritoque gratulamur, nobismet solidius gaudeamus. Siquidem CalthoviusGa naar voetnoot5) noster Telescopium suum aliò amandavit; nisi subindicatae benignitatis participes evadamus, spes ista decollavit. Modo lentes idoneae mihi mitterentur, tubum duodecempedalem, Calthovii dicti auspiciis, propriis sumptibus hîc construi curarem. Sed haec tibi in aurem. Dispiciemus alias latius & coram, quomodo voti istius compotes fieri possimus. Interim valide valeto & amare pergito
Tuum R. Pagetium.
Reverendo Doctissimo Domino A. Colvio.