No 274.
R. Paget à Christiaan Huygens.
Appendice 1 au No. 273.
Cet écrit se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Nobilissimo Eruditissimoque Juveni Viro, Domino Christiano Hugenio.
Novum circa Saturnum Planetam, quam Lunam vocat, nobis detegentem, Anno 1656; beneficio Tubi Optici, propriâ arte & operâ confecti.
O vanas vatum mentes! qui cuncta ruinae
Damnabant anno, quo nova Luna micat.
Immeritò senii praesens arcessitur orbis,
Inventis aetas cui viget aucta novis.
Jure Tubi fabrum cecinerunt, numine dextro
Qui Jovis haud visos exhibuit comites.
Quid tibi debemus, proprio qui marte manuque
Compositis vitris ulteriora petis?
Saturni erronem assectatus in orbe Supremi,
Et faciem, &, stabili lege regente, motum.
Talia si nobis promas imberbis Hugeni,
Quid canus (si dent fata, quod oro) dabis?
Quae tibi vota canam? nisi ut his reliquisque peractis
Queis astra exornas, tu super astra mees:
Qui nobis scalas adhibes, quibus aetheris almum
Artificem vitri contueamur ope.
Quantus is! heu! nos quantilli! quam terminus arctus
Corporis atque animi lumina nostra premit!
Terricolas quantum latuit, latet, atque latebit!
Caelicolis quantum, quamque stupenda patent!
Hoc animus volvat, dum sidera spectat, ocellus:
Sic mens felici tendit ad astra gradu.
Musarum istarum, nunquam felix, dudum infrequens cultor, Novis repertis gratulabundus accinebam
R. Pagetius.