Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 53]
| |
No 1548.
| |
[pagina 54]
| |
mihi id prima fronte vix possibile visum est, ita etiam ab alijs deinceps in dubium vocari animadverti, uti et illud quod magis refert, utrum scilicet meliores illae lentes forent, quae torno illo effectae ferebantur, quam quae solità methodo absque machinis ullis formari consueverant, neque adhuc finita est, quod sciam, controversia illa. Cassini autem novam observationem quod attinet de Jovialium Umbris, ea plane egregia, ac felix mihi visa est, neque de rei veritate dubitandum putavi, quemadmodum ab alijs fieri intelligo; ac minus etiam postquam ipse quoqueGa naar voetnoot4) die 26 Septembris anni praeteriti 1665 umbram Comitis tertij, quam Cassinus comparituram praedixerat, manifeste observassem. Sed et praeclarior altera illius visa est observatio de motu Jouis circa axem suum; nam quanquam maculas in Joue ante illum alij sibi visas disputent, praecipua tamen laus fuit, meo judicio, circumvolutionis tempus continuatis observationibus, exactoque ratiocinio, elicuisse. Vidi postea, et quae de Martis motu tum a CassinoGa naar voetnoot5) tum ab Eustachio DiviniGa naar voetnoot6) prodita fuere. Atque inveni tempus periodicum a Cassino definitum proxime idem esse, quod egoGa naar voetnoot7) Anno 1659 sub finem mensis Novembris dierum quatuor observationibus fretus conjeceram. Reperio enim in adversariis meis annotatum, videri revolutiones planetae singulas perfici circiter horis 24. forma autem macularum, quarum recursum observabam, non prorsus similis apparebat ijs, quae Romae Bononiaeque excerptae fuere. Et sane, quia non satis distincte formas eas mihi repraesentari sentiebam, nihil tunc pronuntiandum putavi, sed expectandum donec melioribus telescopijs instructus essem. Et nunc non propterea haec refero quod tantillum laudis hac in re mihi decidi postulem, sed tantum ut periodum a Cassino definitam, meo qualicunque suffragio confirmem; interim tamen, cum non de tempore tantum circumvolutionis macularum, sed et de ipsis earum formis istic litem moveri cernam, quas eodem temporis momento alij aliter descripsere, telescopiis tamen fere aequalibus usi, non levis hic suspicio oritur, nec ab his, nec ab illis, satis accurate evidenterque maculas adnotari potuisseGa naar voetnoot8). | |
[pagina 55]
| |
Quare optandum, ut aucta tuborum longitudine ac virtute paullo adhuc propiores fiamus siderum arcibus ac Cosmographiam istam planetariam aliquando certius, accuratiusque exequamurGa naar voetnoot9). Plurimum iam certe Celsitudini Tuae, et Serenissimo Fratri suo Hetruriae Duci hic debemus, qui studia artificum favore ac benevolentia vestra excitando, non parum proximis hisce annis artem telescopiorum nobilissimam promoverunt, nec dubitandum quin talibus hortatoribus fautoribusque, nova semper incrementa in posterum sumat. Quod si et Galliarum Rex, uti spem fecit, studia Astronomica uti et caetera omnia, munificentia sua juvare in animum inducat, non levem accessionem etiam hinc Dioptricis Machinationibus factum iri auguror. Sed in ipsis adhuc versamur initijs, neque quicquam de successu asseverare ausim, donec quam ratae futurae sint spes nostrae, certius prospicere detur. Ad me quidem quod attinet, sicut a plurimis annis studium hoc adamavi, ita neque in posterum desistere est animus; et spero propediem lucem visura, quae in hoc genere commentatus sum, neque non praxin ipsam hujus artis novis meditationibus experimentisque nostris aliquid opis sensuram. Quod autem scriptorum meorum editionem Celsitudo Tua deposcere non dubitat, vereor ne de iis melius sentiat, quam promereantur: verum tamen ab admonitione tam benigna animos sumimus, neque desperamus saltem aliquid in iis esse, quod Celsitudini Tuae non sit displiciturum. Pro viribus conabor, ut quamprimum desiderio eius satisfiat. De caetero Deum rogo, ut Celsitudinem Tuam diu incolumem servet. Chr. Hugenius. Parisiis 22 Iunii 1666. |
|