Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 193]
| |
No 1304.
| |
[pagina 194]
| |
etiam mediceas umbras faciem Jouis perambulantes non semel à Clarissimo Domino Cassino fuisse adnotatas, prout is prope diem in lucem edet cum nonnullis alijs obseruationibus suis accuratissimisGa naar voetnoot5). Aliam ad te mitto schedamGa naar voetnoot6) nouae Obseruationis Saturni, et Jouis: In alteraGa naar voetnoot7) enim, quam accepisti à Clarissimo SlusioGa naar voetnoot8) aliqui celatoris errores irrepserant, quos Author propria manu emendare curauit ad formam phasium à se tempore obseruationis delineatarum. Inde tamen eam tantummodo partium obiecti proportionem eruas uelim, quam nos cum Viris amicis et doctis sola oculari aestimatione deprehendere ualuimus. Tuam Dioptricen non parum Viris ingeniosis profuturam uehementer expectamus. Clarissimi Pater Daniel Bartholus, et Dominus Cassinus salutem tibi reddunt quam plurimam, et meus quoque germanus frater. Vale literariae Reipublicae bono: Et me ama, ut ipse te diligo atque ueneror. Scribebam Romae, à qua per duos circiter menses absens eram, quando huc tuae literae iam peruenerant. IV Nonas Xbris 1664.
Breuiori ac securiori uia ad me literas mittere poteris, si inter alias ex Germania Societatis Jesu literas, eas inscriptas dabis Reuerendissimo Patri Danielo Bartholo Societatis Jesu hic Romae in Domo professa degenti. | |
[pagina *6]
| |
|