No 1292.
R.F. de Sluse à [Christiaan Huygens].
26 décembre 1664.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1308.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Scripsit ad me 6ta huius Clarissimus Riccius, se meas accepisse Tusculi, curasse verò vt continuò redderentur, quas ad Matthaeum Campanum dederasGa naar voetnoot1). Cum autem is Roma abesset (ad patriamGa naar voetnoot2) nempe redierat, vt addit) easdem curae Josephi fratrisGa naar voetnoot3), felicis illius tuborum opticorum ϑαυματουργοῦ, commisisse: cuius te certiorem reddendum duxi, vt si forte responsum nondum accepisses, necessariae huius morae causam non ignorares. Abimestri ferè historiolam ad te scripsiGa naar voetnoot4) meae cum Clarissimo Hobbio velitationis, quam non repeto, cum et meas ad te peruenisse sperem et ex silentio tuo mihi persuadeam, ἀνεμώλια esse quae de libello a Clarissimo Hobbio edito mihi relata erant.
Cometae aspectum qualem optarem, tum aedes vicinae, tum vel maxime pluuium illud et turbidum coelum hactenus mihi inuident. Ex Lovaniensium relatione intellexi, cum nuper inter Craterem et Coruum obseruatus est, totos octodecim gradus cauda subtendisse. Certiora tu orbj literato propones si coelo clementiore vsus es, aut nostrj saltem Romani obseruatores, qui accuratis illis telescopijs ipsam etiam fortassis cometae materiam scrutarj poterunt. Vale Vir praestantissime hoc annj nouj principio, quem tibi faustum ac felicem cum longa aliorum serie apprecatur ex animo
Tuj obseruantissimus Renatus Franciscus Slusius.
Dabam Leodicj 26 Xbris 1664.